15
divino pro bestiis et hominibus precabatur. Sic ille terras pervagatus, primam partem ter- tiam reddidit fortunatiorem quam ante fuit. Concurrerunt pecora et beslide et homines.“
„Deinde ille ad alterus trecentas terrae partis transiit et has eadem quam modo dixi fortuna auxit. Item tertias trecentas terrae partes.“
„Ego qui Oromasdes sum, animanlium congregationem in illustrem Airjanam- Téedjo attuli, quam terram puram creavi; atque coeleslium hominum opera qui sunt in illustri Airjana, rex Dschemschid animantium coetus in eas terras aflulit quas primus incolis frequentavil.“
„Hiems dira in mundum invaserat, hiems dura erat et perniciosa; Hiems terram adflixit et multis nivibus opplevit. Quod malum aeque pertinebat ad allissimos montes atque ad tres illas terrae partes quas Dschemschid animantibus frequentarat. Ea re saeva facta sunt loca; sed tamen summis in montibus et profundis vallibus hiems viridia gramina genuit abundantissima, postquam imbres maximi deciderunt et aestu solis nives liquefactae sunt. Haec omnia regis Dschemschid aetate acciderunt.“
„Tum vero Dschemschid Varam aediſicavit, cujus ambilus quatuor lateribus cir- cumscriptus erat. Eo tulit semina pecudum et bestiarum, hominum, canum, avium el ignium fusco colore ardentium. Ibi aquae maximae fluxerunt, magnam arcem Farae circumdantes. Agri frugiferi tulerunt quidquid erat bonum ad edendum. Adolescentes erant modesti et verecundi, robusti et bene nutriti. Terra suavissimos spargebat odores. Inter homines qui erant in regione Verefschue non erat princeps qui durum exerceret imperium; non erant mendici nec fraudulenti qui ad impietatem pellicerent. Homines ab hominihus non segregabantur. Mulieres non erant obnoxiae temporibus quibus Ahriman genus hominum adflixit. Dschem- schid vias munivit, novem in majoribus locis, sex in mediocribus, tres in minoribus. In vias majorum locorum semina tulit mille virorum totidemque feminarum; sexcentorum semina in loca quae mediocri erant magnitudine, trecentorum in vias minorum. Sic terram Vereſschue lamina aurea( dratro) subegit. Idem rex in Tarena domum magniſicentissimam aedi ſicavit, moenibus cinctam, quae intus erat luminibus illustrald.“
Talia libri Zendici. Quae si famae involucris atque integumentis expediveris, haec fere restant quae pro certis et exploratis habenda videantur ¹). Antiquissimo tempore sede- pat Ariorum populus in ea terra quam Airjanam-Féedjo, id est Arianam puram, appellari vidimus. Ibi primum Oromasdes hominum et animalium genera congregavit. Homines coelestes fuisse traduntur, integri et perfecti: hos Dschemschid rex, hominum ille gregum- que dux, ad societatem conjunctionemque compulit. At hiems saeva terram invasit, in qua quum antea septeni fuissent menses aestivi, quini hiberni, jam deni exstiterunt hiberni, aestivi bini. Tum ille Oromasde jubente populum ex asperis regionibus in„ferram luminosam“
eduxit, hoc est in eas terras quae essent ad meridiem mitiorique coelo uterentur. Atque
¹) cf. Rhode I. c. p. 77 sq.


