Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

Decimus quintus locus, decima quinla terra excellens, quam creavi ego qui sum Oro- masdes, sunt eae septem Indiae, ab orientali Indo ad occidentalem). Tum incendit Ahriman tempora mulierum..

Sextus decimus locus fuit Ren Peeues quae terra fuit equitibus repleta, qui prin- cipes nullos gnoscebant.

En descriptas habes omnes provincias, ab Oromasde creatas in usum Ariorum, eas videlicet quas Arii primis sedibus relictis, paulatim occuparunt et aratro subactas coluerunt. Non enim in una consederunt provincia, sed ex alia in aliam migrarunt, pulsi illi quidem ab Ahrimano, qui ubicunque consederant, plagas eis infligebat. Quod ita certe intelligi nequit ut quamcunque terram possederant, rursus omnes derelinquerent. Id enim si ita esset, in ultima, quae sexto decimo loco memorata est, provincia, necesse esset eos con- sedisse. Sed quotquot potius enumeratae provinciae sunt, has Ariorum nationes paulatim longius progressae tenuerunt et primis impleverunt habitatoribus. Idque factum esse sta- tuendum est antiquissimis temporibus. Nam Arii regiones illas non armorum vi ceperunt, utpote ab aliis hominibus habitatas, sed vacuas occuparunt. Neque aliunde terras ante Arios tenuisse quosquam accepimus. Unde profecti sint Arii et quod iter fecerint nova domicilia quaerentes, ex eo ordine provinciarum qui supra descriptus est, facile colligi licet. Sed priusquam harum nomina explicemus, ea quae Fargard secundo de rebus Ariorum exposita sunt, in medio ponamus. IIlic enim fragmentum habemus poeticum, cujus summa haec est:

Zoroaster quaerit ab Oromasde: quis primus a te sciscitatus est, sicut ego? cui primo legem divinam patefecisti? Tum ille: Dschemschid, inquit, homo candidus, natio- num et gregum dux, primus me consuluit. Cui ego qui sum Oromasdes respondi: obedi legi meae, contemplare eam et fer populo tuo. At justus atque integer Dschemschid parum se idoneum huic rei perficiendae judicavit. Tum ego qui sum Oromasdes, jussi eum, quamvis imparem se intelligeret, mundo, qui meus est, bona omnia commodare eique regia potestale praeesse. Tum ille: mundum, inquit, qui tuus est, ubertate fortunabo et abundantia augebo et imperio meo regam, sed ita tamen ut me reg gnante nec frigidi venti nec fervidi, nec putredo nec mors existant.

Dschemschid regnavit. Ouaecunque divino ore imperaverat, fiebant cito. Et huic et populo alimenta, intellectum, vitam longam dedi qui Oromasdes sum. Pugionem ei dedi, aureo capulo el lamina aurea ornatum. Tum ille primas trecentas terrae partes peragravil. Hae replelae sunt pecoribus et bestiis, hominibus, canibus, alitibus et ignibus rubro colore ardentibus. Ipse Dschemschid haec omnia perfecit, ante quem nullum neque animalium neque kominum genus conspiciebalur.

Dschemschid se convertit in terram luminosam, cui Rapitan praeest, et pulchram esse intellexif. Terram aurea pugionis lamina diffidit. Procedebat longius et usus verbo

¹) Ita Burn. l. c. p. CXIX.