13
menses hiberni, bini estivi. Hiems frigus effundit in aquam, terram, arbores; eadem asperrima est in media Aiyjana- Véedio. Ouo tamen e malo bona nascuntur hominibus; Ssimul- atque enim ingruit hiems, abundanlius omnia proveniunt.
„Secundam locorumque provinciarumque excellentissimam ordinavi ego qui(sum) Ahura multiscius, terram in qua Gughd ha, jacet ¹).“ Tum letalis Pcesiare Ahriman muscas ereavit gregibus letiferas.
Tertia regio quam ego qui(sum) Ahura oræavi, est Märu firma et pura 2). Tum Abriman malos sermones peperit.
Ouartam creavi Bakhdhi, puram et illustrem vexillis 4) Tum Ahriman formicarum multitudinem genuit.
ꝗQuintam creavi Nigaim, inter Mäüru et Bakhdhi positam. Tum Taamen ibi genuit damnosas dubitationes.
Sextam creavi Haròyu, quae creat homines, vel mater populorum esta). Tum Ah- riman maximam ibi paupertatem effecit.—
„Seplimam creavi Vaékereta, regionem imperfectam(malam), ubi situs est Dujaka (oreus 5). Tum Ahriman huic terrae malum peperit Pairihae(divae), quae interficit, quae Kereçâspam domuit ⁶).“—
Octavam creavi Oruan, pascuis abundantem. Tum Ahriman mores corrupit.
Nonum creavi locum ubi posita est Vehrkdnd. Tum Ahriman facinus ut patrare- tur effecit, quo patrato transiri pons Tschineuad nequit.
Decimam creavi Haraquiti, fortunatam signis elatis. Tum Ahriman crimen ut commitferetur effecit quod transitu pontis prohibet.
Undecimam creavi Hattumat, claram et splendidam 7). Tum Ahriman magicas artes genuit.
Duodecimam Ragadeam trium Populorum(urbium). Ibi Ahriman damnandas dubi- tationes peperit..
Tertiam decimam Tohekre.
Decimam quartam Varenam quadrilateram, ubi Feridun, qui Zohdkum devicit, nalus est. Tum Ahriman omnibus locis cultis menses feminarum effecit.
1¹) Sic Burnouf interpretatus est, rectius Anquetilo. Yacna notes et eclairçiss. p. LV sad.
2²) Burn. I. c. p. CIV:„Moüru fort et pur.“
3) Hoc pertinere putat Hallingius(Gesch. d. Skythen p. 248) 6 vexillum inud imperii Iranici, quod victo Zohako Feridunus e semicinctio fabrili confecisse dicitur(Malkolm I, 14), et quod postea Bactris videtur asservatum esse.
41) Sic Burn. I. c. p. CII..
5) Ita Burn. I. c. p. LVIII. Lassenus interpretatur ita:„Vaékereta, quae sedes malorum est.“
6) Sic Lassen. Altpers. Keilinschr. p. 66.—
7)„lumineaux et éclatant“, secundum Burn.


