12
ad Persas et Medos, a septentrionibus ad Bactros et Sogdianos 1). Cunctos igitur comprehen- dentibus, in Ariorum sive Arianorum numero habendi sunt hi fere populi: Gedrosi, Drangae, Arachoti, Parspamisadae, Bactri, Sogdiani, Margiani, Hyrcani, Medi, Parthi, Susiani, Persae, Carmani, denique qui loca in medio posita tenuerunt, Arii, quos Herodotus ²) Apelovs sive APlovg nominat, itidem Arrianus ³); Diodorus 4) A9Hεανοσς; eorundem terram Diodorus 5) Apeiçy dicit, Strabo AHlay ⁶), probe nimirum distinctam ab ea quam nuncupat Apuαννν 0⁴εεμμσααάαασααν Ex quibus omnibus efficitur ut quae de Medorum antiquo nomine signi- ficavit Herodotus, recte dicta videantur; nec minus illud apparet, ad Medos nomen non solos pertinuisse, sed his commune fuisse cum aliorum populorum certo ac definito numero. Nomen certe latius patuisse, non Graeci modo testantur, sed ipsae Persarum inscriptiones, prope Persepolin inventae. 7) Quocirca dubium non esse putamus quin fuerit olim tempus quo non Medi tantum, sed una cum his gentes illae quas supra diximus, omnes Ariorum nomine uterentur. Quod ita esse, librorum Zendicorum auctoritate comprobatur, qui Bactros aut Medos aut Persas aut reliquos nominatim nullos significant, sed cunctos Iraniorum vel populi Oromasdis nomine comprehendunt. Neque id temere factum puta. nam qui dice- bantur Iranii, hi et generis ejusdem et religionis inter se vinculo continebantur; nec minus linguae videtur inter eos necessitudo quaedam intercessisse s). Itaque Medorum res anti- quissimas investigantibus ultra unius populi fines procedendum est et quae de Iraniis sive Ariis universis tradita sunt, ad Medos simul pertinere statuendum. 77,
Jam libri Zendici quae de rebus Iraniorum vetustissimis prodiderint, breviter per- lustrabimus. Ac primum quidem quae libri Vendidad Fargard(i. e. capite) primo de sedi- bus Ariorum antiquissimis, de relictis sedibus et novis collocatis tradita sunt, permagni esse momenti videntur. Sunt autem fere hujuscemodi:
„Prima sedes, omnibus copiis affluens, quam ego qui Ahura(Oromasdes) sum, plane puram creavi, fuit Airjana- Féedjo. Tum supervenit letalis Ahriman et in fluvio qui terram Airjanam- Véedjo irrigat, magnum serpentem hiemis paravit. Quo facto deni exstiterunt
1) Strab. XV, 2, p. 311: E&rεrelverαν d τιυυ νν Apiuνρ εέαιαμεοοις τ‿υνοις ααάα IIeg- Gν τα Mndοωeν, 2αꝭ mƷτι τ n9˙„ dOνεντον Baτευν εμα SO d⁴‿eꝙσνꝙ.
2²) Her. III, 93; VII, 66.
3) Arrian. Exp. Al. IV, 6.
4) Diod. II, 37.
5) Diod. XVIII, 3. 5; XVII, 81. 83.
⁶) Strab. XI, 10, p. 437. XI, p. 438. cf. praeterea Plin. hist. nat. VI, 25.
) illas dico quae primorum Sassanidarum, Artaxerxis I et Saporis I, nomina prae se ferunt. quorum ille nominatur 8ααανενοι 8Gπ³ Aplανν, hic autem 8ααανρονισ 8a02Nsoy A9mν 2* Avd⁴ρασανν, hoc est Iraniorum et Non-Iraniorum. cf. Sylv. de Sacy sur les inscriptions et les monumens de Nakschi-Roustam p. 31. 39.
8) Strab. XV, 2, p. 311:2 elo Täg ς aα 1 4Arro* ⁴mρα εμρρμ(sc. IIEα Mũdo⁴ α* Bdã‿τ‿αμοσι εμα on dαάανο⁵.


