Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

Cap. I.

Apud Herodotum VII, 62 haec legimus: xαeλνντο d(Midο) A⁴⁵να⁴αα πν˙ς m νσπτπαἀ̈ννταννν Aplοα. Praeter hoc nihil apud eum extat de rebus Medorum antiquioribus quae sunt ante Dejocem. Sed vel hoc unum vetusti nominis vestigium viam nobis monstrat ad remotissi- mas nationis origines indagandas. Nam nomen ipsum, ut hinc proficiscamur, ad Medos solos minime pertinebat, sed latius olim patebat. Quod Graecis post Alexandri Magni tempora satis erat cognitum. Primus, quod sciam, Eratosthenes Arianam, eamque latiori vi sumptam, commemorat. Namque is, ut Strabo testis est ¹), orbem terrarum bipartitum fecit, linea a columnis Herculis per Taurum montem ad extremum orientem ducta, et quid- quid ab ea linea ad septentrionem erat, borealem, quidquid ad meridiem, australem partem appellavit. Hujus australis partis plura segmenta(φμρόρι⁸ασς) constituit, finibus illa velut geometricis circumscripta, et primo complexus est Indiam, Arianam(riv Apiarny) secundo. Quarum illa rhombi figuram habet, haec autem quadrilatera et ipsa foret, nisi quartum latus deesset ad parallelogrammam speciem efficiendam: nam tribus quidem lateribus terra continetur optime distinctis, ab occidentali vero patet et cum aliis gentibus confunditur ²). Attamen ille, ne quid ad quadratam figuram deesset, quartum latus sua sponte et voluntate descripsit, linea a portis Caspiis ad extremos Carmaniae fines ducta, quà sinum Persicum attingunt. Hoc occidentale latus Arianae; ab oriente continetur Indo flumine, mari Ery- thraeo a meridie, a septentrione montibus altissimis quos sive Taurum dices, sive Emodum, sive Imaum, sive Caucasum, sive Paropamisum, perinde erit ³). Hoc recte quntaxat Eratosthenes, tria latera si consideres; at versus occidentem Arianam terminis multo an- gustioribus circumscripsit 4). Namque Medos exclusit, nec minus Persas et Susianos, quos Ariis accensendos esse firmissime asseveramus. Ob eam causam minime id esse mirandum videtur quod Strabo scribit 5) Arianam propter sterilitatem esse male habitatam ab hominibus plane barbaris. id quod recte dictum putamus, si Medos et Persas et si qui reliqui sunt Arianis excipias. Ceterum idem alio loco tradit Arianae nomen latius extendi, ab occidente

¹) Strab. II, cap. I. p. 124 ed. Tauchn. Dolemus Casaubonianam ant Tzschuckianam editionem, quarum e paginis loci citari solent, praesto nobis non esse.

²) Strab. 1. c. p. 133: Kah n L[du** εομέν‿ρμισσασ παιƷοοςoi αoxe aal rergã‿εos OpSas Aε†εra ε ougosideg. n d Apiurn rro 8 1⁸ edεενραμρερον Eeu, d³α τ Ti&oππνρροεασe eνοαeν σρρνQνρννο˙εα

³) de Tauro monte a Carum finibus ad Indos pertinente variisque nominibus insignito videsis Strab. II, 5, p. 205; XI, 12, p. 446 sqq. XV, L. p. 254. Arrian. Exp. Al. V, 5. Ind. II, 2. sqq. Dion. Perieg. v. 639 c. not. Eustath. Plin. hist. nat. V, 27. Diod. XVIII, 5.

¹) de finibus Arianae quales Eratosthenes statuit, cf. Strab. XV, 2, pP. 304 sq. 310.

) Strab. II, 5, p. 207: ρα εᷣοσ* ουνφ†, pœαννλα oiνovtteen% Aurgérnra de de SgC. ν τεμεέενς αμς⁴αe|ννν Od 51ε˙,⁴νονιόο ˙‿ A ειιαυνοοs, dο 6pν diαασειενοννντονας

Leεο Tedοοσιις εμυι Kapαelas. 4 2