Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

negotium in eo versatur ut latitantem sub fabulis veritatem historicam indaget et in lucem protrahat. Quod si viri docti in his quoque rebus facere conati sunt, magnopere illud qui- dem per se comprobandum est: at nollem istud commisissent ut Medorum et Persarum eandem memoriam illustratam putarent, quam Herodotus et Ctesias et alii persecuti sunt.

Persarum autem veterum res indaganti maximi sane momenti sunt IxscnrprroxEs illae CoxkArx, rupibus vel marmoribus incisae, cum sculpturis, quibus veterum regum quae fuit olim regalis magnificentia vivide repraesentatur. Has proximo et hoc saeculo primum detegere coeperunt descriptasque ad nos pertulerunt peregrinatores, e quibus Carstenum Niebuhrium, Morierum, Robertum Ker Porter, Schulzium significasse sufficiat. Ac primum illae repertae sunt in ruinis Persepolitanis, post autem etiam aliis veteris regni Persarum regio- nibus, nec temere sperare videmur fore ut in dies plura ex eodem genere monumenta in latissimi Persarum regni finibus investigentur. Quot enim in reconditioribus Persiae tractibus delitescere probabile est! In enucleandis inscriptionibus cognitu difficillimis viri docti et fuerunt et sunt occupati cum prospero satis laetoque successu. Imprimis hoc genus studiorum inter aequales nostros exerceri magno cum fructu coeptum est. Nam ut Grotefendi et reliquorum merita taceamus, nuper has literas insigniter duumviri promo- verunt, Eugenius Burnou] ¹) et, cui primas deferimus, Christianus Lassen. Ex omnibus monumentis gravissimum videtur illud Persepolitanum, quod est a Dario Hystaspis exstru- ctum, in quo nomina populorum tributariorum insculpta sunt. Cujus inscriptionem Nie- buhrius delineavit, Lassenus autem singulari libello ²) cum magna ingenii vi et doctrinae illustravit. Quotquot tamen adhuc reperta sunt, eorum nullum ad Medorum aetatem per- tinet, sed omnia potius videntur ab Achaemenidis regibus profecta. Nam Cyro rege vel potius Dario Hystaspis filio ³) antiquius nullum invenitur. Ob eam causam nos, Medorum res tractaturi, missa haec faciamus. De Medis autem agamus ita ut quae Herodotus retulit, maxime rem causamque contineant, quo reliqua omnia referantur. Nec tamen in his sub- sistemus, sed adhibitis reliquis fontibus res Medorum totas explicabimus, ut simul etiam remotiora tempora, de quibus egit ille nihil, disputatione nostra, quoad ejus fieri possit, complectamur.

¹) Mémoire sur deux inscriptions cunéiformes, trouvés près d'Hamadan. Par. 1836. 4.

2) die altpersischen Keilinschriften von Persepolis. Entzifferung des Alphabets und Erklärung des Inhalts; nebst geogr. Untersuchungen über die Lage des im Herodoteischen Satrapieenver- zeichnisse und in einer Inschrift erwähnten altpers. Völker. Bonn 1836. 8.

3) nam quum in uno monumento, quod est ad Pasargadas(Murghab) inventum, Grotefendus et Burnouf Cyri nomen exstructoris reperisse sibi visi essent(alter legi jubebat Kusruésch, alter Quluch⸗Kvoos, l et r permutatis): Saint Martin contra et Lassenus Ochi nomen regis inda- garunt, ita ut ille nomen erueret Huschusch, hic autem Gs'us'.