Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

omnia ad calculum revocare velit et talia cogitare qualia quae reapse facta sunt. Mythicam autem naturant, ut unum de multis eligamus, quis non agnoverit in eo quod regibus omni- bus aetas tribuitur ¹), quae ultra vitae humanae modum longe procedat? Cujus rei vim et sensum is profecto non intellexerit qui temporis mythici spatia suae vitae modulo metiatur et difficultates omnes ita superasse sibi videatur ut multorum simul dynastarum aetates significatas putet. Quamvis autem antiquissimi temporis memoria perscripta sit, nihil tamen esse causae video quaré cum Rhodio ²) libros ipsos aetate conceptos arbitremur aeque remota, Zoroastrem autem multis ante Mosem saeculis vixisse statuamus. De Zoroastre res est desperatae difficultatis; qui quando aetatem egerit anquirere nobis in animo non est. Hoc tamen pro certo habemus, vixisse Zoroastrem, sacrorum veterum instauratorem, ante Darii Hystaspis tempora. is enim rex in his quae nominis sui reliquit monumentis, divini numinis, quem Oromasdem nuncupant, pium se cultorem profitetur.

Quamlibri Zendici tetigerunt leviter famam, a majoribus illam antiquitus traditam, ea recentiorum Persarum libris et carminibus uberius illustrata est et poetico more fabularum instar exornata. Ita factum est ut quod illic mancum esset et subobscurum, levi quippe et rara significatione facta, jam plenum appareat et ad intelligentiam abunde sufficiens videatur. Prae ceteris hoc loco memorandus est FrRpussr, poeta nobilissimus, qui res Persarum vel potius Iraniorum ab antiquissimo tempore carmine epico cele- bravit egregio, cui ScuAn-NäAMEI 3) nomen est inditum. Nec desunt alii scriptores Persarum qui res easdem suo quisque more celebraverint. Horum omnium vel fabulas vel narrationes breviter itemque dilucide Malcolm, natione Britannus, concinnavit 4). Quid autem? inquies, Persarum scriptores et poetae quae scriptis celebraverunt, ea tu fabularum in genus commenticiarum detrudere conaris? Minime vero. Efficta illa certe non sunt, sed aliunde potius petita. Hoc videbit quisquis libros Zendicos etiam leviter percurrerit. Nec tamen ex uno fonte memoriam veterum rerum hausisse illi videntur, sed quidquid ore propagatum erat antiquitus, aut libris Zoroastricis, si qui praesto fuerunt, editum, denique si quid aliunde de Persis compertum erat, id omne, credo, contexuerunt, suis quisque laudibus efferentes praeclaram antiquitatis memoriam, quam aequalibus suis com- mendatam vellente Quocirca non mirum, si multa vides fabulosa veris admista, multa

8 ½

¹) Hoc primum quidem factum est libro Bundehesch, qui liber est deterioris aetatis, primo vel secundo p. Chr. n. saeculo scriptus, et deinde in Persarum qui media aetate viguerunt carmini- bus: sed hoc nihil facit ad rem, quum agatur de ſama Populari, quae antiquitus ad posteros ore propagata sit. 2) l. c. p. 158. 3) quem librum in nostrum sermonem pulcherrime transtulit J. Görres das freldenbach von Iran aus dem Schah-Nameh des Firdussi. Berl. 1820. 2 Bde. ¹) in limine libri, cui titulus est the history of Persia eic. Lond 1815. 4. librum ver- nacule reddidit G. IW. Becker Leipz. 1830. 8. 2 Bde.