7
mis antiquitus tradita sunt ¹), excipias. Quamquam non fuit hoc libris propositum ut externas res populorum enarrarent rerumque gestarum ordinem persequerentur, tamen velut in transcursu haec vel illa significata esse quae aliunde satis explorate percepta sint et cognita, facile exspectaveris. At nulla est mentio facta Medorum, nulla nec Persarum nec Bactrorum, quorum vel nomina frustra quaesiveris. Sed potius omnes universo nomine Traniorion comprehenduntur, quo nomine communi Zendica gens antiquissimis temporibus usa vide- tur, quum in singulas nationes dissipata nondum esset. Age vero, nihil est proditum his de rebus quas eaedem gentes pro se quaeque gesserunt. Quid Assyriorum aut Baby- loniorum nulla ne levissima quidem mentio facta, quibuscum tamen populis olim saepius conflixisse Medos ac Persas accepimus. Denique nihil invenias quod cum his quae Graeci scriptores et biblici docuerunt, ulla ratione convenire possit. Nam Turanii, qui soli gentium exterarum memorantur, scriptoribus illis ne cogniti quidem videntur fuisse. At, inquies, Turanii qui nominantur, iidem sunt atque illi quos Graeci vel Scythas, vel Sacas, vel Massagetas nuncupaverunt, nec diversi videntur a gente Scytharum, cum qua Medos et Persas legimus saepius dimicavisse. De nomine facile concedo, non item de rerum gestarum memoria. Nam quae de Turaniorum incursionibus celebrata sunt, ea cum bellis Scytharum, ab Herodoto Ctesiaque descriptis, posse conciliari praefracte negamus. Idem cadere putamus in reges, quorum non tam res gestae, quam nomina libris Zoroastricis prodita sunt: qui et ipsi cum regibus Medorum Herodoteis aut Gtesianis, ut nobis quidem stat sententia, conciliari nullo modo possunt. Atque hac ipsa in re ab omnibus fere viris doctis prorsus discedimus, qui res alienas conciliaturi, perversissima quaeque statuisse mobis videntur. Quae si recte alnobis disputata sunt, sequitur ut aut Graeci scriptores et biblici, aut Zendici libri parum vera de Medis et Persis narraverint. At vero de Ctesiae fide et Herodoti quid est quod dubitemus, praesertim in his quae Judaicorum testium auctoritate confirmentur? Restat unafratio. Fortasse rem ita optime solveris, ut de rebus diversis diverso tempore gestis utrimque sermonem esse statuas. Nam exteri scriptores ea quae sunt aetate posteriora certisque nituntur historiae fundamentis, adumbraverunt, libri autem Zendici ad rerum Zendicarum primordia descendisse videntur talemque populi statum téti- gisse qualis fuit remotissimis temporibus ²). Atque id nescio an] eo probetur, duod in eisdem libris Medorum aut Persarum gentes aut Bactrorum nullaedum inveniuntur, quippe quae unum aliquod efficerent necdum ex Iraniorum communi stirpe sparsae essent et disseminatae. Ex ddipuis effiektur, ut non tam certa rerum géstarum memoria, quam mythica fama, sed eadem antiquissima, ante oculos tibi posita sit, in qua putidum fuerit si quis
1) in libri Vendid. Fargard(capite) primo.* hon 1i Murdlt
²) Eandem rationem secutus est unus quod sciam vir dceaus, Rhodius Vratislaviensis 2 libro bonae frugis plenissimo, die heilige Sage der alten Bactrer, Meder und Perser oder des Zendvolks. Frkf. 1820. 81 4 1 O ibibbe


