Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

libros illos apud veteres Persas regni florentissimi temporibus exstitisse et in sancto honore habitos, hodie inter omnes constat. Persis autem veteribus sacros fuisse libros, quos et ipsi Zoroastri tribuerent et omnis sapientiae fontem putarent, post ea quae Kleukerus attulit¹), testimoniis veterum non opus est ut confirmemus. Librorum sacrorum codex, ut Persae tradunt exulantes, olim una et viginti Nosk, id est partibus, constabat, et quod iis partibus descriptum erat opus, Zend-Avestae nomine comprehendebatur; at Macedonici belli turbis ²) partes omnes interisse tradunt praeter unam, de reliquis aliquot esse servata fragmenta. Quae pars integra remansit, ea Vendidad appellatur. Qui liber sanctissimus quum omnia contineret quae ad cultum Deorum, omnia denique quae ad vitam, et privatam et publicam, pertinerent, feri non potuit quin omnibus cognitus esset, nec solum sacerdotum, sed omnium manibus tereretur. Ob eam causam facile intelligis, cur is potissimum liber communi exitio liberatus sit et à Persis, sacra majorum sancte tuentibus, ad nostram aetatem ser- vatus. Idem cadit in reliquos libros, quorum supersunt fragmenta. His enim preces, hymni, adorationes Deorum, confessiones peccatornm continentur. Qui quum ad sacra facienda cuique necessarii essent, videntur et ipsi permultis exemplis descripti fuisse et ob id ipsum ex interitu facilius evasisse. Principio libri Zoroastrici Zendica lingua conscripti sunt; post ubi sermo Zendicus obsolevit, Pehlvice reddi nescio quo tempore coepti sunt, non tamen ita ut verbum esset e verbo, sed ut qui subobscurus esset textus et paulo con- cisior, tunc latior fieret et interpretationis instar evaderet. Hos lir8 quotquot in communi omnium desperatione servari potuerunt, Persarum ii qui, quum Arabibus succubuiset imperium, asaeris majorum deficere nolebant, fugientes secum abstulerunt, utpote quod sanctissimum ipsis atque omni re praestantius videretur. Sed aliquo tempore inter- misso, libri Vendidad illud exemplum Zendicum quod majores servaverant, interiit. Tum Destur quidam h. e. Persa eruditus, nomine Ardeschir, ejusdem libri exemplum Zendicum et Pehlvicum e Persis in Indiam attulit. Cujus duo nova sunt facta exempla. A quibus quotquot nunc apud Indicos Persas libri Vendidad reperinntur Mxemnplo, Zendica et Pehl- vica, profecta sunt 3).5 14186 16 R rsn) 1'1 Quibus ex libris zureligionem nationum Zendicarum, in ritus, in mores, in linguam, in geographicam denique conditionem indagandam multum, imo vel plurimum commodi redundat. Jam quaeritur quid inde lucremur, rerum gestarum memoriam investigaturi. Ut statim quid nobis videatur declaremus, libros illustrandis publicis rebus non multum Incis afferre fidenter asseveramus, sitea quae de sedibus gentis et migrationibus antiquissi- nn re e oe 19tauoft isp m 101di.

) Zend-Avesta II, p. 1 23. Kleuk. 1 1 anda E at us i4aama E ) sed hoc minus recte statuere videntur. Nam Alexander Macedo Persarum religionem tantum aberat ut Estirparet, ut plus quam decebat eBde ruld k. Rhoe⸗ dit Sage des

azendbolkes p. 19 sqq. 121

3) cf. Zend-Av. I, p. VIII. Kleuk. i.Ibuo* 51791noOsiervi..I Osr A n u