5 3
libros legendos se applicuit et librum sacrum manu scriptum, cui Tendidad nomen, in Gal- licum sermonem transtulit, collatione cum aliis exemplaribus manu scriptis diligenter instituta. In his non subsistendum sibi ratus, plures quoque libros rituales, qui cum libro Vendidad conjuncti nomine Tendidad-Sadé comprehendi solent ¹), in suam linguam convertit. Praeterea volumini tertio glossarium Zendicum et Pehlvicum adjecit. Codices ipsos manu scriptos, quos in India sibi paraverat, in bibliotheca regia Parisina reposuit: atque ita primus hominibus eruditis in omne tempus religionis et linguae Zendicae diligentius per- scrutandae potestatem fecit. Quid enim? nisi ab his codicibus explicandis intelligendisque rerum Zendicarum accuratam cognitionem proficisci non posse, quis est qui negaverit? Tamen ex illo tempore diu codicum manu scriptorum thesaurus in bibliothecae latebris delitescebat, nec post Anquetilum quisquam reperiri videbatur qui textus secundis curis emendaret, ederetque sic ut in communem hominum usum prodirent, donec nuperrime Eugenius Bur- nouf exstitit, qui illas Anquetili curas exciperet summo cum plausu et admirando successu. Is enim librum ritualem qui Fagna inscribitur, denuo edidit et interpretatione castigata commentariisque eximiae doctrinae copiis affluentibus instruxit ²), idque facere ita instituit ut post Anquetilum novus quasi dies indagandis rebus Zendicis illuxisse videatur. Nec minus idem vir doctus librum Vendidad, qui liber est multo gravissimus, edendum curavit 3): at praeter textum nihil habemus, et Gallica interpretatio, quamvis in titulo promissa, adhuc desideratur. Quod aegre ferendum, nam quae Anquetilus interpretatus est, ea non omnia nobis hodie videntur satis facere posse. Id quod idem ille vir doctus eo quem modo lauda- vimus libro non argumentis, sed re comprobavit. Multa autem, desiderari, multa esse vitiose commissa, quid est quod miremur in homine qui primus in re difficillima viam munivit? cujus de laude, quamvis plurimorum errorum convicti, nihil detrahatur.
Libri, quos Anquetilus ad nos attulit, omnes Zorôoastris prôphetae elarum nomen prae se ferunt. Nimirum is eos antiquo tempore composuisse fertur. Sio Persae quidem statuunt, qui fidem antiqune religioni servantes, apud Indos et Carmanos exulant. Hoc si ita intellexeris ut libros non tam Zoroastris quam Zoroastricos esse censeas, non est quod temere illos credere statuamus et de vetusta librorum grigine dubitemus. Nam seu Zoroaster eos confecit, seu quivis alii quae is docuisset et quae a majoribus tradita essent, literis mandaverunt, ad aestimandam fidem et antiquitatem nihil hoo pertinet. Utut est,
fſe 1 eAlbt 1
¹) qui singuli inseribuntur Zzeschné(sive Zendico nomine Yagna) et Fispered. His additum alterum volumen librorum, qui dicuntur Neaesch, Jescht, Siruze et Bundehesch.
2²) Commentaire sur le Yacçna. Par. 1836. 4.— 1
3) Vendidad-Sadé, Pun des livyres de Zoroastre, publié Aarer le manaserdt u Zend 336 la Biblio- theque de Roi aveg un commentaire, une traduction nouvelle et un- mémoire, sur la langue Zende, considérée dans ses rapports avec le Sanscrit et les anciens idiomęs de l'Europe, par Eugene Burnouf. I. Livraison. texte Zend. Livraison 1,—— MX. 4


