Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

nihil relinquitur nisi unum illud fragmentum, quod est apud Diodorum II, 32 34, idque pusillum ac levidense, siquidem praeter nomina regum nihil fere quod dignum memoria sit, literis mandatum invenimus. Sed- vel ex his aliquantum commodi in res Medorum cognoscendas redundare, mihi guidem persuasum est; nec minus indidem judicari licet, quantum Ctesias ab Herodoto discedere videatur. Neque hoc aut veteres latuit ¹), aut Ctesiam ipsum fugit, quippe qui acrius Herodotum reprehenderit, mendacem appellans et sermonum inanium captatorem ²). Quae summàâ is quidem injurid calumniatus est. Quamquam in exponenda Medorum historia quae de Astyage Cyroque puero narravit Herodotus, fabu- larum naturam prae se ferre negari nequit, modo Ctesias quae retulit, hisce componere velis. In reliquis autem plurimis rebus Ctesias persaepe peccasse videtur, Herodotus vera prodi- disse. Quae si tenueris et apud utrumque quid suo quodque loco probandum, quid non probandum sit, indagaris, non ita magnum, credo, ac difficile erit, duos illos scriptores inter se dissidentes in concordiam adducere. Quae quam proclivis ratio conciliandi sit, videmus ex illis quae viri docti hac ipsa de re disputaverunt. Qui quamvis in varias sententias discesserunt, conciliandi tamen omnes periculum facere conati sunt. Sed de his postea videbimus. Nunc illud unum observasse sufficiat, de Medis Herodotum et certa tradidisse, si pauca excipias, et quae ad cognoscendas eorum res longe plurimum faciant. Quapropter in his rebus illustrandis multo melius quam in Assyriacis nobiscum actum putamus. Verum recentiori tempore aliud nobis ac novum genus fontium aperiri coeptum est ab illis prorsus diversum: quod ad veterum Medorum ac Persarum res cognoscendas maximi sane momenti est, quia non a Graecis illud hominibus peregrinis, sed ab indigenis ipsis manavit. Dico CoxrATAs INscnPrioNxEs et sacros veterum Persarum libros, Zrxp- Avrsræ nomine signatos, quos proximo saeculo primus ad nos Anquetilus du Perron, natione Gallus, pertulit et Gallice redditos evulgavit ³). Is enim, studio ductus admirabili quodam Zoroastris libros petendi, Parisiis in Indiam profectus est, quo post eversum Sassani- darum imperium veterum Persarum parva multitudo confugit, eorum videlicet qui patrio solo decedere quam desciscere a sacris majorum malebant. Apud hos ille diutius commorans, incredibili patientia atque invicto studio ea quae voluit persequi conatus est. Nam primum, ut aditum sibi ad libros Zoroastricos pararet, Zendicae linguae et Pehlvicae prima elementa discere coepit, doctoribus usus invitis illis quidem et tergiversantibus; deinde, quum lin- guis satis imbutus esset et historiam, religionem, ritus Persarum bene cognosset, ad ipsos

1) ckf. Diod. II, 32.

2) cf. Phot. p. 35: SMεε˙εαμαόσ(Krno⁵ας) r IIepoυν⁴ σemeᷣοεν εν dπαασαν demντνανεεμεᷣνα HoJdr 20εν dAd ⁴lνᷣ̈mꝙᷣuάυοπτσν τd deνεένν εν πιανονς QυαmMMέpYroπνπσο ν αeοναιν.

3) Zend-Avesta, Ouvrage de Zoroastre, 3 Voll. Par. 1771. 4. Gallicum librum vernacule reddidit et additamentis instruxit J. F. Kleuker Zendavesta, Zoroasters lebendiges Wort etc, 3 Theile. Riga 1771 81. 4..