28
Irenaeum verbis: noli mentiri, laldabaoth; est enim super te Pater omnium, Primus Anthropus et Anthropus, filius Anthropi. Ex his supplenda sunt, quae in Theodo- reto leguntur: etra ²ανινονντνν τν cονμμιρςοο παιννα Ki εεν, ⁸1/1 SeJs ll rr 2al ndg us osdeig:(Apud Irenaeum transposita sunt: ego pater et deus) rin dè unreoa du νρνέ̈⁴e ωσόάασν επσπσιοmπμσσι αυντι, ν eidon, Lore 7⁴ rr d πσανπιαρ αυναν ⁶eφάνιυνν πιμισννο dp- S90ο, vi d S.or. Exciderunt ante vocem viòssine dubio. quae addidi: 2α ⁶eρμ ⁴μ ασφσσςς.
Compellavit laldabaoth planetarum principes ad hominem fingendum alloquio, repetito ex Geneseos loco I, 26, ubi vox MEy a nonnullis Iudaeorum magistris
similiter, atque Ophitae intellexerunt, exposita est, statuentibus, deum allocutum esse angelos. Quid, quod de corpore hominis immenso consentiunt Talmudici do- ctores, qui in libro Sanhedrin tradiderunt, Adamum pertinuisse
dd n dn 1
a fine mundi usque ad finem. Conf. Heideggerus, de historia patriarcharum IV, p. 16.— Discrimen inter uxw et vezuc ab Ophitis statutum noli praetermittere. In reliqua eorum de hominibus doctrina videnda sunt, quae in Geneseos capitibus II et III exposita atque demonstrata legimus. Transeo ac missa facio, quae Moshemius excogitavit de ratione, qua aeones feminam ab laldabaothe creatam cognorint. Fin- xit, Sophiam eos invitasse quasi ad Evam visendam. Praeterea peccat de modo, quo femina principibus succubuerit atque ab Adamo relicta fuerit. Nec scriptorum auctoritate et testimoniis probatur, quod Neander de Eva Adamum amoris illecebris non deliniente disseruit. Ad paradisum spectant haec Tertulliani: quem(laldabao- them) ocelusisse superiora dilatatione, ut, quia angeli, quae superiora essent, scire non pos- sent, ipsum solum deum putarent. Dilatatio de eo, quod praestruxit, ut aeonibus Bythi adspecium eriperet, intelligatur necesse est. De Bytho dici potest, quod Stoicus apud Ci- ceronem de aethere profert, esse extremam oram et determinationem mundi. Hancigitur voluit Ialdabaoth interpositu et interiectu paradisi praecludere. Rem etiam exponit Epi- phanius: ατος αmOαα*λεσας rνινακιν αμνεον αmęQπeε ey, 1*G⁴ αμυιτον οαιοαηρονmρπεννes Sard ⁴νϋτκσαασ τ⁴α mνπ αετdν, 2ardπτεοο res ντοαν, α αάιτοιν εμοωπωυωπα⁴ααι.— De homi- num corporibus apud Irenaeum haec relata inveniuntur: Adamum et Evam prius ha- buisse levia et clara, et velut spiritalia corpora, quemadmodum et plasmati sunt. Ilic errare videtur Moshemius, statuens, laldabaothem hominibus hanc corporum levitatem et claritatem tum tribuisse, quum in paradiso eos collocaret. Verba: „duemadmodum et plasmati sunt“ aliud docent. Refero ea ad illud, quod dictum est de mente ab Ialdabaothe Adamo donata ac de pulchritudine, qua feminam ornaverat. Addit Irenaeus: Venientes autem huc(in terram) demutasse in obscurius et pinguius et pigrius, sed et animam dissolutam et languidam— habentes. Idem scriptor de hominum legem laldabaothis violantium flagitio ita disputat:„Mater autem ipsorum argumentata est,(Massuetus coniecit: argutata est, 4οωρσανταy per serpentem seducere Evam et Adam, supergredi praeceptum Ialdabaoth. Eva autem qnasi a filio dei hooc audiens facile credidit, et Adam suasit, manducare de arbore, de qua dixe- rat deus, non manducare.“ De his et iis, quae sequuntur apud Irenaeum, vid. Mos- hemius, N. XI, p. 165. Verba:„et haec adulterans peccavit“ male intellexisse vi- detur de Eva. Pertinent ad laldabaothem. Pronomen haec significat hanc de. Homine Secundo ac Prima Femina doctrinam. Eam adulteravit.— Ratio, qua Sophia Ophiomor- phum in suas partes traxerit, definiri non potest. Patrem vero eius homines, sce- lere commisso, paradiso expulisse dixerunt, propter eam,(verba sunt Irenaei) quae circa eum erat, oblivionem, ne quidem intendentem ad haec. Ista oblivio capienda est de imprudentia, quae est iracundorum et insolentium. Restat, ut addam ea, quibus Irenaeus refert Sophiam cavisse, ne lumen hominum foedaretur lIaldabaothis exsecra- tione: latenter evacuans Adam et Evam ab humectatione luminis, uti neque maledi- ctionem participaret, neque opprobrium is, qui esset a principalitate, Spiritus. Sic


