Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

29

quoque vacuos a divina substantia factos, maledictos ab eo et deiectos a coelo in hunc mundum docent. Plena sunt errorum, quae Moshemius de his verbis disputa- vit, N. XII, p. 174. Nam evacuans intelligi nequit de Ialdabaothe per fabulae ratio- nes ac leges grammaticas, quae evacuantem requirerent. Ceterum symbolicam nuditatis hominum rationem, quam Neander probabilem esse iudicavit neque tamen exposuit, me in hoc doctrinae nexu non perspicere profiteor.

Sectio IV. De regno Ophiomorphi et sacris Iudaeorum.

Enarravimus, Ophiomorphum eadem poena affectum esse, quam homines, legem Ialdabaothis trangressi, dedisse dicuntur. Paradiso expulsus et ad inferiora deiectus in suam potestatem angelos ex Eva natos atque ab laldabaothe in terram detrusos redegit. Produxit filios ad superioris Hebdomadis exemplum, Surielem, Raphaëlem, Gabrielem, Thauthabaothem, Erathaothem, Onoëlem, hocque modo regnum condidit. Isti daemones, quorum principi Ophiomorpho et Michaeli nomen est, appellantur 20, ικο⁴ι ἀeροντνει, ρντιι. Michaelis signum fuit serpens; Surielis taurus; Ra- phaélis leo; Gabrielis aquila; Thauthabaothis ursus; Erathaothis canis; Onoélis asinus. Adversantur generi humano propterea, quoniam Michael hominum caussa ad inferiora proiectus est. Hinc Cainum, ex Adamo et Eva natum, postquam cibis Sophiae pro- curatione inventis satiati coiverant, statim arripuerunt, atque post ita perversum egerunt, ut Abelem occideret, primumque invidiae ac necis specimen ederet. Factum quidem est Pru- nici numine, ut Sethus eiusque soror Norea nascerentur, ex quorum coniugio nova ho- miuum suboles exsisteret summos aeones cultura, sed omnes fere ad Ophiomorphi partes accesserunt, relictis Ialdabaothe eiusque fliis, relictis et supremis numinibus. Inde superstitio exorta est hominumque depravatio; inde mala cuiusvis generis per orbem disseminata sunt.

Ialdabaoth quum videret, plurimos ad suas partes trahere Michaelem, alios, quanquam paucos, Primum ac Secundum Hominem colere, hac filii iniquitate ac matris Sophiae artibus adeo exacerbatus est, ut omnes Michaelis atque aeonum summorum cultores exstirpare decerneret. Agros itaque inundavit eaque eluvione, nisi Sophia paucos servasset, Noachum eiusque domum, totum genus humanum exstin- ctum esset. Ex eorum posteris Ialdabaoth Abrahamum, quocum foedus iniret de possi- denda iure quodam haereditario Cananaeorum terra aliisque beneſiciis tribuendis, facta conditione legum et ab ipso et ab eius liberis explendarum, elegisse dicitur. Post Hebraeos ab Aegytiis in servitutem redactos ut liberaret, Mosem legavit latis- que legibus sacra sua instituit. Haec per losuam, Amosum, IIabacucum, praecones suos, stabilivit. Verumtamen et ceteri planetarum principes legatos habuerunt inter Iudaeos. Iao misit Samuelem, Nathanum, lIonam, Micham; Sabaoth Eliam, Ioëlem et Zachariam; Adonaeus Iesaiam, Ezechielem, Ieremiam, Danielem; Aeloaeus Hag- gaeum, Tobiam; Horaeus Micham, Nahumum; Astaphaeus denique Esdram, Sopho- niam. Hi quisque sui dei ac domini cultum inter Iudaeos promovere studuerunt. Attamen Sophia ita moderata est, ut multa inscii atque inviti de supremis numini- bus, in primis de Christo, illos docerent.

Sed hic subsistamus necesse est. In aliud tempus differimus, quae de Ophita- rum Christologia, vita, cerimoniis, diagrammate et precationibus disputanda sunt.