27
Quod ad numerum fliorum Jaldabaothis attinet, Tertullianus, Epiphanius, Theodoretus, Nicetas Choniates, alit, in veritatis ignoratione versantur. Hi enim septem aeones profectos esse ab illo tradiderunt. Quod si verum esset, a Serpen- tinis Eryyeds aeonum aetheriorum esset edocta, quum istis fliis pater ipse eiusque mater Sophia annumerarentur. Hoc repugnat ceterarum schola- rum de Ilebdomade et Ogdoade decretis, atque ex diagrammate, quod Origenes descripsit, idoneis argumentis refutari potest. Praeterea id falsum esse, ex pla- netarum numero antiquitati cognito edocemur. Namque Ophitis octo stellas erran- tes notas fuisse, nemo affirmabit. Necesse igitur est, ut Irenaei narrationem et hoc loco sequamur. 9 5
. Rationem, qua Iao ab laldabaothe progenitus sit, Irenaeus hoc modo descri- bit: Potens factus emisit et ipse, sicut dicunt, ab aquis filium sine matre, neque eum cognovisse matrem volunt. Haec verba mirum quantum vexavit Moshemius. Sed non est, quod eum refutem. Quid sibi velit Irenaeus, ex alio eiusdem loco apparet, quo legimus: primo ipsorum laldabaoth contemnente matrem in eo, quod fllios et nepotes sine illius(vitiose: ullius) permissu fecerit. Ex aquis filium pro- duxit, quoniam, ut Tertullianus dicit, inferius descenderat. Idem Epiphanius te- stificatus est: 6 Iaxlda.Sey elg rä luαrcrara. Ceterum de procreandi vi Ialda- baothi adscripta Irenaeus edicit: flium eius dicunt habuisse et ipsum adspirationem quandam in se incorruptelae a matre relictam ei, per quam operatur.—
Factis ab Ialdabaothe angelis, quorum ordines similiter in epistola ad Colos- senses I, 16. recensentur(SHovot, zvrpiörnres, Aνα, esoroiαν), exorta est inter pla- netarum principes maxima contentio de dominatu. Hoc narratur ab Irenaeo ac Theodoreto. IIle dicit: ad litem et iurgium adversus eum(perperam alii: eos) con- versos esse fllios eius de principatu; hic: Naoτ⁴ασ εσωσα ςι τοις emάve Td„ rSG- roy, 16 1„ dyra rριαο, r d Enlrrdꝓκσσον, ⁸εν ˙ p6„ y.— Quae Terxtullia- nus de rerum creatione prodit, sic se habent: Virtuites igitur illas et angelos infe- riores hominem fecisse, et, quia ab infirmioribus et mediocribus virtutibus institutus esset, quasi vermem iacuisse reptantem; illum vero aeonem, ex quo Ialdabaoth pro- cessisset, invidia commotum scintillam quandam iacenti homini immisisse, qua exci- tatus per prudentiam saperet et intelligere posset superiora. Sic rursum laldabaoth istum in andignationem conversum ex semetipso edidisse virtutem et similitudinem serpentis, et hano fuisse virtutem in paradiso: id est, istum fuisse serpentem, cui Eva quasi fllio dei crediderat. Decerpsit, inquiunt, de fructu arboris atque ides generi humano scientiam bonorum et malorum contribuit. Virtus et similitudo ser- pentis de Ialdabaothis flio, qui Nus et Ophiomorphus dicitur, intelligenda est. In errore tamen versatur Tertullianus narrans, Ophiomorphum post hominem progeni- ium esse. Neo verum est, quod dicit, hominem a Sophia lumen esse adeptum.— Usa fertur mater Jaldabaothis ad filium gloriosius de se locutum refellendum apud


