Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

Retinuerunt tantum illam, quae ab aeonibus inferioribus profecta erat. Istam mi- serrimam atque aerumnosam eorum conditionem miserata est Sophia. Reddidit ipsis noannullos luminis radios eosque imbuit mente. Inde factum est, ut sese ex materia exortos esse atque morti obnoxios tristi animo cognoscerent. Sed etiam in spem adducti sunt, se ad tempus tantum in corpora esse inclusos. Haec abii- ciuntur, nec redeunt post mortem in vitam; mens vero et anima servatur. Praeter- ea Sophia et iis prospexit, quae ad vitam sustentandam necessaria erant. Nam quum homines nudos se esse viderent ac fame vexarentur: jet vestimenta parare et cibos invenire eos edocuit.

De Ialdabaothis nomine sapra dictum est. Ceterorum aeonum nomina nullam habent difficultatem, exceptis Horaeo et Astaphaeo. Iao est ν. Haec forma in Gnosticorum gemmis saepissime invenitur, quod argumento est, hoc modo ν reroανραμ³ον Ʒνοωοα pronuntiandum esse. Conf. Bellermannus, II p. 33 sedd., ubi loca patrum et classicorum scriptorum collegit. Sabaoth est pisax, Adonaeus , Aeloaeus(Ail.αάνι) ndx. De Horaeo(Lας) ambigua res est. Quod Va- lentiniani de Horo docuerunt, ex eo nihil repeti potest ad huius principis nomen expe- diendum. Quum in precatione apud Origenem servata, quae ad Horaeum facienda est, oανμ αοds commemoratur: nomen ab Hebraica voce Sise deducendum esse videtur. Indicat igitur igneam principis naturam. In nomine Astaphaei CAGτιρρσό⁶υνσ) variant codices. Alii habent Adstapheus, alii Artapheus. Gallasius et Fevardentius in notis ad Irenaeum deducunt a voce enw, quae est inundare. Hoc eo defendi potest, quod apud Origenem in precandi formula habetur. In ea scilicet dicitur: r‿οeνποναο πναεες νú5αmτο ρσeρμ. Astaphaeus igitur est aquarius. Inde perspicitur, Clericum non esse audiendum, qui nomen de custode sumendum, aut ex vocabulo Wn repetendum esse censuit, ita ut formam Assadeus genuinam haberet.

Aeones aetherii stellas architectati sunt, quae errantes falso vocantur. Sed difficillimum explicatu est, quasnam singuli condiderint. Ialdabaothem Saturnum esse, Origenes contra Celsum lib. VI, p. 296 tradidit. Paol, inquit, ‿τsovroeide? dνεννιοσσσννισααρ ‚eν dοo b Piroyra. Saturni stella, in bibliis ſpe(apud Amosum V, 26) et Peg†eσ(act. VII, 43) appellata, a Graecis Oaνυυν nominatur. Conf. Cic. de nat. deor. II, 20. Mars dictus est Hrpdeig. Huius stellam igitur Horaeus tecisse videtur, si quid ex nomine potest concludi. Qui princeps appellatur Iao, eum lu- nam indicare censeo. Nam in precatione mystica apud Origenem dictus est: dονπ vver pa*ς. Adonaeus sol esse videtur, si licet aliquid concludere e verbis Macrobii. Saturnal. lib. I, cap. 21 dicentis: Adonin solem esse non dubitatur, inspecta religione Assyriorum. Restant Iupiter, Daεον, Mercurius, r⁴lν Venus, οσσςρs; ex Ophitarum principibus aetheriis Aeloaeus, Astaphaeus, Sabaoth. Sed nolo coniectare, quae stellae illis adscriptae fuerint ab Ophitis. Coptica, quae circumferuntur, planetarum nomina, a Kirchero vulgata, habes apud Spencerum, de legibus Hebraeorum ritua- libus lib. III, diss I, p. 36. Conf. de Dieu ad acta apost. cap. V.