25
quod femina a patre consecuta erat, aeonum amplexibus contaminaretur. Ratione recondita et occulta virtutem divinam Evae subtraxisse dicitur.
Omnia, quae ad auctoritatem suam confirmandam et stabiliendam molitus erat, Ialdabaothem frustrata sunt. Inde exacerbatus obstinatiore etiam animo rem persequitur. Angelos ex femina natos in terram detrudit; Evam in suam potesta- tem redigit; Adamum lumine, quod ei tribuerat, privat. Bython occludere atque locum ipsi proximum in coelis aetheriis ad illius naturam et speciem designare et construere machinatus est. Hunc inferioribus aeonibus beatissimorum luminum domi- cilium habitum iri confidit. In eo loco, qui paradisus appellatur, Adamum et Evam clam collocat, quorum corpora, quamvis virtus divina ipsis demta fuerit, purissimo splendore conspicua erant. Praeterea ipse Ialdabaoth una cum filio, cui nomen est Ophiomorpho, ibi versari voluit. Ialdabaoth Primum Hominem se esse simulavit; Ophiomorphus sive Nus Secundum Hominem repraesentavit, Adamus Christum, Evya Primam Feminam sive Spiritum Sanctum. Ita quatuor summi aeones in paradiso esse videbantur, et Ialdabaoth in spem ingrediebatur, fore, ut felicius aeones, qui quanquam de summis numinibus audierant, tamen eadem non accuratius cognoverant, deciperet atque falleret. Nec potest negari, iis hoc artifi- cio fucum fiüeri potuisse putantibus, Adamum et Evam periisse.
Quum laldabaothis sollertia paradisum ita instrueret et ornaret, ut Bythi imaginem referret, in eo arbores vitae et cognitionis plantare debuit. IIla suppeditavit immortalitatem, haec bonorum et malorum scientiam. Voluit huius operis architectus, ut homines, ne obirent, arbore vitae alerentur; sed vetuit, eos ex arbore cognitionis comedere. Namque intellexit, illud si facerent, sta- tim luminis superioris eos participes futuros, dolum perspecturos, semet dereli- cturos ac summos aeones honore prosecuturos esse. Attamen laldabaothis astutia etiam his subdole et versute excogitatis nihil effecit. Sophia Ophiomorphum ad suas partes traxit. Ab eo impetravit, ut ex arbore vetita ederet. Suasit deinde Evae, ut idem faceret, rerum scientiam inde accipiendam pollicitus. Femina Ophio- morpho, tanquam fllio dei, obsecuta est, atque Adamum ad eandem rem perpe- trandam sollicitavit. Igitur homines, Ialdabaothis legem transgressi, lumine collu- strati ac summorum numinum cognitione imbuti sunt. Qua de re laetabunda So- phia iis, quae antea exclamaverat, similia verba, fllio fraudem, temeritatem atque mendacium, ex quibus totus erat compositus, exprobrans edidisse dicitur. Is in- consulte ac sine iudicio Adamum et Evam paradiso expulit; expulsos in terram proiecit; proiectos diris devovit; nec Ophiomorpho pepercit, sed eadem poena af- fecit. Cautum tamen fuit Sophiae procuratione, ne diris, quas Ialdabaothem im- precaturum esse hominibus intellexerat, lumen, quod acceperant, foede inquina- retur. Hoc enim ad se attraxit. Corpora hominum, quae splendida ac levia fue- rant, crassiora et pigriora evaserunt; anima eorum dissoluta et languida facta est.
(4)


