24
Ab ea investiganda ut avocaret, quum rebus creatis deesset adhuc homo, callide ad hunc formandum atque fingendum eos invitavit, verbis utens: deöre, roι⁵σιε dν οπꝶπσον rœr'eine nνꝙ. Speravit, fore, ut aeones et admodum delectarentur demandato negotio, et obliviscerentur eorum, quae audierant, in eo opere perfi- ſiciendo occupati. Nec impedivit Sophia, quo minus stulti illi principes hoc consi- lium inirent atque persequerentur. Imo rem promovit et adiuvit eo, ut illos sin- gulari quadam arte institueret, quale esse deberet hominis creandi ingenium, quae eius natura. Praeviderat enim, aeones aetherios omni vi divina privatum iri, si hominem anima imbuerent; eaque destitutos nihil valituros esse ad summorum nu- minum auctoritatem dignitatemque labefactandam. Sex itaque planetarum principes, Ialdabaothis fallaciis decepti, monstrum quoddam humanum communi consilio et opera in coelis conformarunt. Namque is homo, quem fabricati dicuntur, immensa fuit latitudine ac longitudine, iacuitque immobilis et torpens, quum, qua instructus erat anima, ea ipsi non praeberet semet erigendi facultatem, mentis autem non compos factus esset. Hinc novae machinae Sophiae. Suasit aconibus, ut hominem ad laldabaothem adveherent peterentque ab illo, ut lumine(wνενινιμιά) eum collustra- ret. Ita Ialdabaoth, quum lubenter filiorum precibus ac votis annueret, per impru- dentiam benignitate male collocata, luminis iacturam fecit, indeque homo cogitandi et volendi facultatem accepisse dicitur. Hac instructus et ornatus statim Primum ac Secundum Hominem cognovit; snprema numina, spretis planetarum principibus ac repudiato in primis Ialdabaothe, coluit eamque nactus est vim, qua se potuit erigere. Praeterea eius corpus luminis splendore repurgatum est atque redditum clarum et leve.
Ialdabaoth, matris praestigiis circumventus, virtutem superiorem homini largitus erat. Inde visus est omnem operam perdidisse. Attamen de gradu sese deiici non passus est. Ut quae inconsulte ac temere fecerat corrigeret, privan- dum esse hominem lumine iudicavit. Hoc ita instituere debebat, ut illud se amittere non intelligeret. Decrevit igitur feminam producere. Speravit enim, fore, ut homo eius venustate caperetur, cum ea se misceret atque hac voluptate debilitatus exhaustusque vim divinam occulto perderet; liberi autem, quum lumen quasi diffluere deberet, summis aeonibus haud cognitis, ipsum colerent afficerent- que honore divino. Quod decreverat, statim perfecit. Verum enim vero et hoc consilium vafre initum Sophiae dolis ceterorumque aeonum lascivia petulantiaque irritum factum est. Rapuit Sophia feminam et hoc modo cavit, ne Adamus ipsius amore inflammaretur atque teneretur. Planetarum autem principes illam vix co- gnoverant, cum ad Evam concurrerent, eius pulchritudinem admirarentur, cum ipsa rem haberent, filiosque ex ea susciperent, quos angelos esse schola docuit. Quod etsi Sophia prohibere non posset, tamen providentissime prospexit, ne lumen,


