— 23
Sectio III.
De aeonibus aetheriis rerumque creatione.
.
Ialdabaoth, a Sophia aliqua luminis particula ornatus, indeque vi divina ac procreandi facultate instructus, postquam ad inferiora subsederat, matre invita atque nolente, ex aquis filium produxit. Is Iao dictus est. IJao patrem imitans genuit Sabaothem; Sabaoth Adonaeum; Adonaeus Aeloaeumz Aeloaeus Horaeumz Horaeus denique Astaphaeum. Hoc modo novum aeonum genus exortum est, qui ex ratione ortus diversa dignitate et virtute conspicui, planetarum principes habentur. Nam quisque coelum, in quo tanquam in domo non solum habitator, sed etiam rector et moderator esset, sibi condidit. Constituunt isti siderum architecti Hebdomada, quae Gnosticis sollemnis est, sive Ogdoada, si Sophia ipsis annumeratur. Omnes regnandi cupiditate flagrant; omnium maxime autem Ialdabaoth. Movet iste omnem lapidem, ut summas obtineat, etsi Sinistra, quo minus imperium sibi vindicet, callida arte impedire studeat, eiusque molimina irrita reddat. Inde maxima conten- tio de principatu inter planetarum principes. Hos enim, quorum vel pater vel avus vel proavus Ialdabaoth exstiterat, ut cum Theodoreto loquar, ante omnia sibi subiiciendos esse putavit. Propterea angelos, archangelos aliasque virtutes creavit, sperans, fore, ut aeones ipsum, pompam istam suspicientes, summum haberent principem. Res desperata fuit, quum illi, moderante Sophia, patri obstinatissimo animo obsequium denegantes, seditionem excitassent. Attamen a consilio perse- quendo non desistit insolentia; nec Ialdabaoth flecti potuit. Cogitanti animo tristis- simo atque iracundo de nova ingredienda ratione, qua flliis persuaderet felicius de summa patris auctoritate ac dignitate, optimum visum esse narrant, ex materie coelis subiacente rudi adhuc indigestaque res producere, quae planetarum princi- pibus essent argumento, semet esse universi mundi potestate ac dominatu insignem. Nec mora. Omnes nervos omnesque vires, quibus ad procreandum est instructus, contendit ad elementa in iisque exercet. Producit eo, quod Ennoeam in materiae faecem defgit, filium serpentiformem, quem Nun dixerunt Serpentini. Oriuntur praeterea omnia alia, quae in rerum natura obveniunt, excepto homine. Inde et mala, ut summorum aeonum oblivio, malitia, invidia, mors, alia. Re perfecta, gloriatus esse fertur Taldabaoth: ε ν¶ Sεᷣ arhg, ald urdg ene des. Haec insolentia verba quum audivisset Sophia, alta voce per caelos aetherios indigna- bunda clamavit: Mi Jeν˙dον*Iaν˙ααα˙ ε&οσσι μ σσ ¶ παάφi dreντον, s dSννο 2α eοοσνάσοα, vidg A„S9Geor. Quo quidem prorsus inaudito atque insolito clamore planetarum principes, qui nihil adhuc cognoverant de Primo ac Secundo Homine, Vehementissime sunt perturbati. Nec mirum est, eos curiosiores, quid sibi voluerint illa verba, quaesivisse. Ialdabaothi igitur metuendum fuit, ne co- guoscerent rem suam ementitam, falsam plenamque esse temeritatis ac vanitatis.


