22
Irenaei Grabianae adiecto, nomen ortum esse docetur a vocabulis: p*⁷2 o, quae sententia non recte defendi posse videtur. Nec Basnagii ratio, quem Moshe- mius excitat interpretantem: Dominus Deus fortitudinum, verisimilis est. Eandem tamen Tabricius in notis ad Philastrium de haeres. XXXIII, p. 71 probavit. Quod deinde Bellermannus(III, 59) statuit, Ialdabaothis nomen esse pia*, i. e. filium materiae, id Ophitarum doctrinae non satis congruit. Erat quum crederem, ex voce Saα- nomen explicandum esse, ita ut de calamitosa ac miserrima conditione cogitandum esset, qua Sophia erat constituta. Sed re accuratius ponderata perpen- sisque ceterorum aeonum nominibus, quae a dei appellationibus in codice Hebraeo usitatis desumta sunt, in sententiam, a Clerico iam indicatam, proclivis sum, ut statuam, Ialdabaothis nomen exortum esse e vocibus: Dax D r Quum vero Zaßacs in aeonum numero ponatur, Ophitae formulas biblicas: miay bg et näsar g mn.
discriminasse videntur. De permutatione litterarum x et vid. Gesenius sub x.
Qua ratione Sophia Ialdabaothem enixa sit, certo definiri non potest. De ea re quum Irenaeus ac Theodoretus nihil memorent, Tertullianus autem et Epipha- nius obscurius disserant, admodum difficile est iudicium ferre. Apud Tertullianum legimus: Dicunt, de illo summo primario aeone complures alios aeones exstitisse inferiores, omnibus tamen istis aeonem antestare, cuius sit nomen Ialdabaoth. Hunc autem conceptum esse ex altero aeone, aeonibus inferioribus permixto. In his quae extrema sunt verba, aut nullum sensum praebent, aut intelligi debent de eo, quod Sophia cum aqua et materie fuit permixta. Epiphanius dicit: roëroy Je r9o8eAn Sar leτ ⁴˙εναμeνειισν εαα ,νοωανσν ν 1dαν εππιντd, rorréor i dv IIgovvelzov. Ad haec explicanda disserit Moshemius: Dieses bedeutet, so viel ich urtheile, daſs ihn seine Mutter in dem Stande ihrer Schwachheit und Unwissenheit auf die Welt geset=zt habe, daſs er ein Sonm der Angst und Noth gewesen sei. Censet igitur, Ialdabaothem a matre in aquas delapsa natum esse, ad eamque opinionem probandam Irenaei aucto- ritate abutitur, narrantis, aeonem illum ne scivisse quidem, quae ipsius mater fuerit. Hoc ignorasse censet propterea, quoniam Sophia paullo post evolasset. Neander hoc modo de eadem re disputat: In diesem Zustande der Entfremdung von dem höchsten und des sich selbst vergoͤtternden Hochmuthes erzeugte sie, um ihre Schöpferbraßft, gleich wie der höchste Gott, auszunlben, den ihrem damaligen Zustande entsprechenden De- miurgos. De caussis, quibus Sophia filium ediderit, quum dissideant Moshemius et Neander, in eo tamen consentiunt atque conspirant, Ialdabaothem in aquis esse natum. Quod fabulae ratio respuere videtur. Nam Ialdabaoth ad inferiora subse- disse dicitur. Probabile est igitur, eum editum esse a Sophia, corpore aquatili liberata atque superiorem locum consecuta.


