21
Conf, Tren. III, 25 p. 224. Ita hand rem expediri posse confido, quam qui factum sit ut Neander non attigerit, silentioque praetermiserit, quaerere nolo.— Dolemus, Irenaeum esse in his breviorem atque obscuriorem; eius tamen nar- ratio erroris convinci non potest. Sed quod Theodoretus disputat, coelum ab Ophi- tis dictum esse filium Sophiae, id aperte falsum est atque ortum ex inveterata con- textorum corruptela. Legimus: ezeivoy dè(roν ouαν˙ον) vid rod Igoveεν εανσι IHoc ad Ialdabaothem pertinet, quod ea, quae paullo post sequuntur, manifesto osten- dunt. Moshemius, vitiosam lectionem animadvertens, in codice, ex quo edi Theo- doretum curavit Sirmondus, quaedam omissa recte statuisse videtur. Quum vero et Schulzius, novissimus Theodoreti editor, in editione Graeca, Romae 1647 emis- sa, ex qua varietatem lectionis in libris haereticarnm fabularum congessisse dicit praef. p. VI Tom. IV, hoc loco nihil aliud invenerit, certe nihil annotaverit: dif- ficile est, loco corrupto medicinam afferre.
Idem Theodoretus narrat: eira Xoαονν οωεράν eμσιντνινασι ετν˙οs ν lenreα. Mater Sophiae versabatur in Bytho. Ad matrem evolare est in Bython recipi, Sed eo tempore, quo Sophia corpore aquatili liberata est, nondum ad matrem evo- lavit sive in Bython recepta est. Id postea factum auxilio Christi fratris. Coniun- xit Theodoretus hoc loco, quae coniungenda non erant. Fallitur Moshemius (N. IX p. 154), qui, Theodoretum ob eam rem castigans, Sophiam nunquam in beatissimorum luminum sedem receptam esse contendit. Nec quod disseruit de ratione, qua illi auxilium latum sit, defendi potest. Nam qua luminis superioris cupiditate inflammata perhibetur, eam ipsi a Spiritu Sancto immissam sive infusam esse, neque veteres scriptores referunt, neque accommodatum est fabulae rationibus. Rectius et accuratius Neander istam rem consideravit.
De Ialdabaothis nomine explicando in varias partes discesserunt viri docti. Forma, qua ntimur, genuina esse videtur. Eam codices Irenaei optimi, Epiphanius atque Tertullianus praebent. In aliis tamen Irenaei codicibus invenitur Jaldabooth vel Ialdaboth. Plerique censent, vocem repetendam a vocabulis paα by, quae genitum a patribus significant. Vid. Gallasius et Fevardentius in notis ad Iren. cap. XXXIV. Sed quum laldabaoth a patribus non genitus sit, ea ratio refellatur necesse est. Conf. Moshemius, N. XVI, p. 160. Tevardentius modo laudatus et aliam rationem, a Cyrillo Alexandrino iam prolatam(Conf. Ursini Anal. lib. VI p. 3¹19), proposuit, qua nomen a verbis 20 deducendum esse atque eum signifi-
care putat, qui patres generaverit. Similiter Petavius in notis ad Epiph. haeres. XXV vocabnlum exposuit, dicens: a' et Nade deductum videtur, quasi matricem patrum ag propagatricem vim dixeris. At quo minus hoc probem, impedior eo, quod aeones, qui ex Jaldabaothe nati sunt, nullo in loco patres nominantur, neque Iudaeorum maiores facile intelligi possunt. In specimine coniecturarum et obser- vationum in quaedam loca Origenis, Irenaei, Tertulliani et Epiphanii, editioni


