20
exornavit, ita ut de tegumento verba faceret, cuius rationes nemo facile intellexerit. Quare de lumine, quod est in Bytho, cogitare debemus. e.
Deinde considerandum est, quanam ratione Sophia coelum condiderit. Secu- tus sum Irenaeum, ex cuius narratione apparet, eam suo arbitrio suaque voluntate id opus perfecisse. Nec dubium, quin hoc verum sit. Aliud tamen sibi invenire visus est Moshemius in Tertulliano, Epiphanio atque Theodoreto, quos ita expli- candos esse arbitratur, ut Sophia invita atque necessitate coacta coelum formasse dici debeat. Nimis pressit illorum verba. Tertullianus dicit de praescript. haeret. c. 47 p. 63 Opp. Tom. IIed. Seml.: se(aconem alterum, Sophiam) postea, quum in superiora voluis- set eniti, gravitate materiae permixta sibi, non potuisse ad superna pervenire, in me- dietate relictum extendisse totum, effecisse sic coelum. Epiphanius haer. 37,§. 11: erüge e Eavrin H‿τα iαeν eisς rνν ναυννα να εsereiren eauνuy. Kal oOtroς Te,,οεν μe³⁶ι T Odpαν. Theodoretus: ⁴νανꝙmνυμάμιά ε ααά έ roũν eoexeεμεινο οσςματοο υexen dοεα τνινν oεmρμα. Ad hano rem illustrandam comparari possunt, quae in Mosaica cosmogonia edocentur de coelo(p Gꝓτενεεέανμα Alexand., ürmamentum Vulg.).
Non sollicitanda sunt Irenaei verba:; cum virtutem sumsisset per omnia. Ita legunt Grabius, Massuetus, alii; recte. Sententia enim haec est: Sophia summo luminis superioris desiderio effecit, ut eius virtutem per omnia h. e. totam assumere posset. Conf. Irenaeus, cap. XXX,§. 1 et 4. Id statuendum est ex universa do- ctrinae indole, quum aliter explicari non possit, quomodo cum puro Christi lumine copulari atque una cum illo in Bython recipi potuerit. Aliam tamen rationem iniit Moshemius, qui verba illa: per omnia ad sequentia: deposuisse corpus referenda esse, et locutionem virtutem sumere idem significare iudicat, quod virtutem accipere, qua dicendi formula Irenaeus in antecedentibus usus est. Sed in hac re errasse videtur vir summus.
Vexata sunt, quae sequuntur: corpus autem hoc exuisse dicunt eam, feminam a temina nominant. Ita edidit Massnetus. Sed nemo verba intelligere poterit, ac vereor, ut Grabii coniectura, quam et Massuetus in notis ad h. l. et Moshemius N. IX p. 153 amplectuntur, excidisse voculam quod legendumque esse: corpus au- tem hoc, quod exuisse dicunt eam, feminam etc., recte sanentur. Certe non habeo, quo explicem, quomodo Serpentini coelum feminam a femina appellare potuerint, etsi nolo urgere, quod Moshemius monuit, non posse decerni, cuinam corpori no- men indiderint, utrum ei, quod primum abiecerat Sophia, an illi typo, quo post liberata esse perhibetur. Praeterea in nullo alio scriptore aliquid legitur, quod rem explanet, ac Moshemius Grabium recte castigat dicentem: coelum ita nomina- tum esse, colligitur ex Theodoreto. Mihi ille locus sic legendus esse vide- tur: Corpus autem hoc exuisse dicunt; eam feminam a femina nominant. Ratio ha- beri debet ortus Sophiae, cuius mater exstitit Prima Femina sive Spiritus Sanctus-


