Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

ex eis corpus. Loco offensionis pleno afferenda est medicina. Nam neque a patribus decidere potuit deorsum Sophia, quum in Bytho non versaretur, neque sua volun- tate particulam aliquam luminis Primi ac Secundi Hominis nacta est. Quod quum videret Moshemius, illa:a patribus commate interposito a sequentibus se- iungenda, itemque verba:Sua autem voluntate ad ea, quae antecedunt, referenda esse statuit. Hoc modo si distinguuntur: sensus eorum verus atque fabulae accommodatus est. Attamen iterata illa: habentem humectationem luminis offendunt. Neque perspicimus, cur repetita sint, quum, quod Moshemius ex iis eruit, in antecedentibus haud obscure contineatur. Inde proclives sumus in eam senten- tiam, ut habeamus spuria, atque locum sio legendum censeamus: Virtutem autem, quae superebulliit ex femina, habentem humectationem luminis a patribus, quam et Sinistram et Prunicon vocant, decidisse deorsum docent; sua autem voluntate et descendentem simpliciter in aquas etc. Vocabulum simpliciter male ab interprete positum est. Irenaeus sine dubio scripserat: dπτιαι*ς, quod temere convertendum fuit. Praeterea varietas lectionis in verbis: et movisse quoque eas notanda est. Legitur in nonnullis libris: ne movisse, quod quum aperte sententiae repugnat, recte a Massueto expunctum est. Id Grabium non vidisse, illud ne retinentem, miror. Ab hac de Sophia Irenaei narratione differunt, quae apud Theodoretum relata sunt. Is dicit: rhy dνααναοι˙σα⅔ mτο ο εοs iæνμ⁴α˙α εεπmσ᷑εᷣν eντ αο* εα* ενeνινενσπκυωά Sꝓραυν * IIpobrreoy ol ApoeydSnAry. Secutus esse videtur hoc loco rationem, quam in praef. ad haeret. fabul. lib. II descripsit. Quapropter eius auctoritatem repudiantes Irenaei rationem comprobamus.

Non est, quod de caussis disputem, quibus adducti Serpentini materiem ad Sophiae lumen concurrisse statuerunt. Similia in Manetis doctrina praecipiuntur, qui illam in luminis sedem irruisse adeoque deum perturbasse commentus est. Lu- men dexleag aud dræorpoy materiae dicitur. Conf. Theodoret. haeret. fab. comp. I, XXVI. Sed quod ad Irenaei verba attinetmachinatam esse abscondere illud, quod erat desuper lumen, non possum non addere, quid sentiam. Quaeritur, quod- nam lumen intelligendum sit; utrum id, quod a patribus acceperat Sophia, an illud, quod in Bytho esse fingitur. Ac Massuetus quidem ita disputat: Virtus exsuperans, quae in inferiora delapsa est, quum in aquas hactenus immobiles descendisset, movere coepit eas ab imo ad summum assumsitque ex eis corpus. Frustra ni- tebatur aquarum complexus excutere et ad matris sinum remeare. Interim superni luminis reliquias abscondere pro viribus conabatur: miseram enim angebat timor, ne ab elementis laederetur. Vides igitur, eum illa verba de lumine, quod Sinistra nacta erat, interpretari. At vero quae apud Irenaeum sequuntur, satis docent, hanc opinionem nugatoriam ac falsam esse; nec satis mirari possum Neandrum, qui, quod iamdudum a Moshemio refutatum erat, denuo protulit atque operose