Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

quo gaudebat a patribus accepto, quum materies undique concurreret, elementorum confluxu pessime affecta et circumfusa est aquatili corpore, cuius mole penitus ab- sorpta fuisset atque miserrime exstincta, nisi eiusdem luminis vi, quod calamita- tem adtulerat, esset corroborata. IIPogxleεr y, dicit Theodoretus, es αστο 06,◻μ●όᷣ ε οω⁹ςσνκνε ερꝓναά εααα ετμιιιορeννν ευνινeασααν ⸗eνeα, Quemadmodum in iis flferi solet, qui sine caussa sese offerunt periculis, quo profecto nil stultius est; ita, quae temere atque inauspicato susceperat, eorum Sophiam poenituit, maxime ve- xatam et calamitate illa fere oppressam. Omni itaque opera ex aquis emergere et ad matrem ascendere tentabat; frustra vero moliebatur. In his laboribus sese exer- centem subiit cogitatio, quantum periculum luminibus supremis immineret, si ele- mentorum violentia vel Bythos laederetur. Quod quum eo caveri posse intelligeret, ut, quae inter Bython et materiem media esset, ea occupata regione expansoque ibi corpore, propugnaculum exstrueretur, quo elementorum impetus frangerentur: tantum abfuit, ut huius rei perficiendae habita ratione animum desponderet, ut sine mora hoc saluberrimum consilium iniret. Est aliquid, si quis in ultimum tempus deductus aliorum utilitatem cum suae salutis procuratione coniungit! IIlius consilii ratio ea fuit, ut aliter fieri non posset, quin Sophia feliciter persequeretur. Nam- que et ipsa vel maxime corroborata est luminis superioris recordatione, et egregie adaucta sustentataque eius luminis, quod in ipsa inerat, vis atque efficacia. Novis igitur viribus, quod sibi proposuerat, tentavit, neque ipsius conatus prospero eventu caruerunt. Evolavit corpore, quamquam non toto, exuta, illoque dilatato coelum, quod comparet, formasse dicitur. Debuit quidem retinere, ut cum Irenaei inter- prete loquar, aquatilis corporis typum, ac remanere sub illo ipso, quod fecerat, coelo; incensa autem est atque inflammata luminis superioris eo maiore cupiditate, postquam maximam corporis partem deposuerat. Inde factum est, ut et typum illum abiiceret hocque liberata summorum aeonum sedi proximum locum occuparet. At vero placida tranquillitate frui non potuit. Nova temeritas; nova miseria. Excusso corpore inconsiderate edidit filium ista Masculo-Femina. Is, cui laldabaothi nomen est, ex imperfecto atque imbecillo aeone natus, superbia et malitia maxime insi- gnis exstitit. Noluit obediens atque subiectus esse summis naturis; affectavit earum dignitatem; sprevit matris auctoritatem; ne agnoscere quidem voluit genitricem. Hoc quum Sophia non praevidisset atque omnino eorum, quae secutura erant, ignara nec provida ſilium peperisset: ex matris ignorantia Ialdabaoth natus dicitur.

Verba Irenaei, quibus Sophiam in aquas delapsam memorat, difficiliora sunt interpretantibus. Dicit, ut Massuetus edidit: Virtutem, qude Superebulliit(Fevarden- tius auctoritate vet. cod. superebullit) ex femina, habentem(in aliis exemplaribus: ha- bente) humectationem luminis, a patribus decidisse deorsum docent, sua autem voluntate ha- bentem humectationem luminis(ialde os Pœ᷑τιις) et descendentem simpliciter in aquas, quum essent immobiles, et movisse quogue eas, petulanter agentem usque ad abyssos: æt assumsisse