n
sitione ο et verbo&εέννκα. At vero an Sophiae nomen Graecae originis sit, in dubio est. Epiphanii rationem tradidit etiam Nicetas Choniates lib. IV;, II eamque prae aliis secutus est Neander, addita observatione, quod propensio aeonum ad ma- teriem a quibusdam descripta sit tanquam libido sive roprei. Sed quamvis res non eam dubitationem habeat, quae est a Moshemio prolata, tamen ista nominis expo- sitio in omnium Gunosticorum placita, qui eo usi sunt, non satis quadrare videtur. Concedimus, non alienam esse a nonnullarum scholarum erroribus atque supersti- tione, v. c. Barbeliotarum; at, ut hoc exemplo utamur, quomodo Simon Magus He- lenam suam π ιωπνοω nominaverit, non perspicimus. Hinc Bellermannus recte re- futavit illam vocabuli interpretationem. Pertschii ratio, qui a voce vixν, vu⁵ repetit, iam pridem explosa est. Nec, quod Moshemius statuit Suidae auctorita- tem sequens, a quo ⸗poubrizos explicatur Hοναα☚αos, in nomine inesse celeritatis sive velocitatis notionem, habet, quo defendi possit. Sententiam Beausobrii, ex. Talmudico vocabulo parunta, quod nuntium sive legatum denotat, vocem nostram deducentis, Moshemius Neanderque iure reiecerunt. Restat, ut de Bellermanno dicam. Is dubius haeret, utrum ex Graeca, an ex Chaldaica lingua nomen repeti debeat. Vid. eius drei Programme über die Abraxas-Gemmen. Berlin 1820, p. 37 Sedd. Si statuendum sit, vocem esse Graecae originis, vocabula το exis comparanda esse censet, ita ut spiritus magnus indicetur. Quod ab eo male statuitur. Notat autem recte, nomina aeonum apud Guosticos saepius Hebraica, Aramaica atque Aegyp- tiaca esse. Inde vocabuli originationem ex Chaldaicis repetendam praefert. Vox, est pwd, a qua deductum esse opinatur. Significat vindictam, retributionem. Conf. Buxtorfi lexic. Chald. p. 1833 et convers. Chald. locorum Ezech. 14, 21 et 94, 1. Haec opinio nititur eo, quod y saepius cum v et commutatur, ut in moy, Gomorrha, py. Gutta; yrw-pnuf. Vid. Bellermannus I. I. p. 38 et Gesenius in lexic. sub. vy. Igitur IIgouvixog, si Bellermannum sequimur, est vindex; quae interpretatio a fabulae ratione non abhorret. Attamen quum verbum Chaldaicum vnd praeter alias et videndi ac cognoscendi habeat notionem; vox οανσνανος, si ab eo repetitur, hoc sensu sumi potest, ita ut idem fere notare dicenda sit, quod,
nomen Sophiae.
Sectio II. De laboribus Sophiae.
Sophiag, quum rore tantum Iuminis tincta neque digna esset, quae aeque ac Christus in luminum beatissimorum sedem reciperetur, deorsum delapsa est. In aquas semet petulanter immersit, hasque antea immotas neque turbulentas, quum ludibunda in iis nataret, inauspicato movere coepit, eorum ignara, quae inde even- tura essent. Cuius temeritatis et petulantiae poenas dare debuit. Ad lumen enim,
6³)


