14
proximo profiscisci doceant; lamen in Ophitica fabula multa esse peculiaria, ab aliis Gnosticorum familiis non statuta, ita ut, quae istae tenuerunt, decretorum compa- ratio petitaque ex iis rerum Ophiticarum illustratio dubia sit atque ambigua, haud praetermittendum est; ct Moshemius, hac in re dubius, caute annotavit, fieri etiam potuisse, ut Serpentini et Primae Feminae origines ex Primo Homine repeterent. Omnino autem, quod notandum est, si statuitur, Primam Feminam emanasse aut ex Primo aut ex Secundo Homine, non videre licet, qui factum sit, ut ista femina, Bytho relicto, super aquas ferretur. Quid, quod eius natura propius ad materiem accessisse videtur, si quid colligere velimus ex ratione, qua Sophia nata dicitur. Puto itaque, Spiritum Sanctum ex Ophitarum decretis non ex summis, qui in Bytho versantur, aeonibus progressum esse; sed principium istud femininum aeque aeternum habitum ac masculinum in Bytho. Ceterum istam de Spiritu Sancto do- ctrinam ex Geneseos primo capite, ubi =nd vhy Dar bg
legitur, repetitam esse, facile perspicias.— Notum est, interpretes ad vocabuli ern significationem quod attinet verbis laudatis expressam dissidere. Alii enim, ut Cocceius, Clericus, Gesenius, Onkelosum(Nauwnn), Alexandrinos(τν ππάνευτέηινιαμ Seo trecpépero) et Vulgatum(ferebatur) sequentes vertendum esse putant: se movere, flare; alii autem ad usum Arabici vocabuli, quod de avibus pullis incubantibus usurpatur, respiciendum censent, quem incubandi significatum iamiam Hieronymum in quaest. Heb. in Genes. probasse, refert Clericus ad h. I. Conf. Rosenmüllerus in Schol. ad I. 1 p. 68, et quae contra hanc sententiam disputata sunt in Vateri Com- ment. in Pentat. I, p. 6 seq. Non male Theodoretus de hac re disserit in quaest. in Genes.(vid. eius op. T. I, p. 9 ed. Sirmondi, p. 13, ed. Schulzii) Tio doxer ο rA⁴αr⁴eν ππηνενινιό sGοωο̈υ Q"mm dSGrον τiν bᷣν, α dmν,νάοοQͥοοανν ον ‿ꝶντι νμωιτι ο XGHεν AXnSSOGrO e ToOu εεεω 05⁴αά mε ι˙ν ðoso, dre τ ve Ʒεντανdα ry deεα 20mνᷣεκ. EiarGν*ς, b τ5„ 05νονν%τmQxᷣłð mꝙτπρ rοονασᷣ,*α τονν S5eιι dde ris dρυρνQτο˖ 1oO Sel«, dνα̈νκω Qœꝭ mτοσ αεοο εκνιο˙, en s roı daτos Sιανεας μινα τον o- oνων du³ικοντιο. A49os 7οε †σꝝ⁷, r roOrs dντ ειμέϊνοαια εσιινεέ̈οεο α σνπμιασι εμι⁴‿αα d? 4εμονμοςντυνο εσσpépero, l⁴l Ou etesero elpnus: r d— Erecépero Thy νnrud o dενος 01O,„ agedkov.— Similem interpretationem secuti sunt Ophitae. Qui autem fa- ctum sit, ut de Spiritu tanquam de femina cogitarent, non admodum difficile dictu est. Nam quum illud recte dicitur, respiciendum esse hac in re ad genus vocabuli mo, quod iam Hieronymus vidit, tum haec sententia aliis, quae de rerum principiis, masculo altero, altero feminino, prolatae sunt, opinionibus maxime consentanea est, potissimum Chaldaicis, Aegyptiacis et Cabbalisticis, de quibus vid. Kleukerus, nber die Natur und den Ursprung der Emanationslehre bei den Kabbalisten. Riga, 1786 p. 44 segq. Nec prorsus abhorrent ab hoc Ophitico decreto, quae in cosmogoniis Graecorum, Phoenicum aliorumque de amore edocta scimus. De his vid. Burnetius,


