13
quam vocari.— Quum facile apparet, qua de caussa illud primum lumen Pater omnium nominatum sit, quatenus scilicet id principium est, ex quo rerum semina; tum vero difficilis quaestio de nomine Primi Hominis. Ac Moshemio quidem I. c. huius rei habita ratione assentiri non possum. Primum male putavit, hoc nomen iis tantum Ophitis usitatum fuisse, qui in Christianorum partes concessissent. Deinde ratio nominis, quam reddidit, falsa est. Censet enim, natum esse ex formulis: vios deν˙gdov et vidg Seoö, quae Christo de semet ipso loquenti sollemnes sunt. Has formulas ab Ophitis parum considerate eodem sensu expositas esse arbitratur, ita ut inde conclusissent, Deum et Hominem nominandum esse, idque temere transtulissent ad Cabbalistarum decreta de Primo Ilomine, per quem summum deum intelligendum esse autumassent. Denique sine ratione ac perperam affirmavit Moshemius, illa ipsa Cabbalistarum de Primo Homine decreta ab hac Serpentinorum opinione prorsus abhorrere. Nititur haec sententia a Moshemio proposita eo, quod, teste Irenaeo§. 13, Ophitae docuerunt, Christum filium Primi Hominis se professum esse. Quod quanquam negari nequeat, tamen notandum est, non ita concludere potuisse Serpentinos: quoniam Christus sese professus est filium Primi Hominis, ea de causa nominandus summus Deus Primus Homo; qua in re illud non urgeo, quod Christus proprie filius Primi ac Secundi Hominis fuit. Res itaque hoc modo male explicatur, et alia via ingredienda est. Scilicet ex principio do- ctrinae orientalis, quo statuitur, omnia, quae in hac rerum natura fiant, ad mundi cuiusdam superionis exemplar quasi expressa esse, illius nominis ratio atque usus repeti debet. Hoc enim sequentes Ophitae putarunt, paradisum esse νiντu⸗ro Bythi. Primus itaque Homo, qui in Paradiso versatus dicitur, summum in Bytho aeouem repraesentavit, idque ex Demiurgi voluntate. Inde igitur illud nomen. Qua in re peculiare quid habuerunt Ophitae. Nam recte monitum video a Moshemio, Cabbalistarum primum hominem non summum aeonem esse. Ceterum principium, quod in ea re secuti sunt Ophitae, non est quod moneam respexisse auctorem episto- lae ad Hebraeos scriptac.— His disputatis, alia quaestio est de Spiritu Sancto atque elementorum ratione. Irenaeus habet haecce: Sub his(Primo ac Secundo Homine) Spiritum Sanctum esse; et sub superiori Spiritu segregata elementa, aquam, tene- bras, abyssum, chaos; super quae ferri Spiritum dicunt, Primam Feminam eam vo- cantes. Theodoretus: Herd roöroy(vidy Gνε ραταον) S⁴‿ρρανι☛ᷣ ενι dρμάά πννενεια, 2⁴eρτ⁸ dèe rouroy Téαας rouea, ido, dros, Aαν, gäos. Oülv d rd wreui a*οεο, aal rors ꝓπτοινπνπνιος Srꝓεᷣε Saν.— Discessi hoc loco ab omnibus harum rerum scri- ptoribus Moshemio, Cramero, Bellermanno(über die Abraxas- Gemmen, p. 2 p. 1¹6) Neandro, aliis. Putant, Spiritum Sanctum progressum esse ex Secundo Homine; quae sententia verbis Theodoreti: uerd roöroy etc. probari posse videatur. At vero, quanquam minime negaverim, eam consentaneam esse atque congruam variorum Gnosticorum placitis, quippe qui quemvis inſeriorem aeonem ex superiore eoque


