12
gressus est; attamen ab illo non seiunctus dicitur, ita ut probabile fiat, istum Se- cundum Hominem nihil aliud esse, quam efficaciam Primi Hominis. Quos masculos aeones, in unum quasi concretos, quum femina illa, quippe quae mire venusta fuit atque formosa, facile detineret amore captos: factum perhibetur, ut eam lumine suo collustrarent, sed tanta luminis copia, ut ad Matris Viventium sinistras partes virtus quaedam superebulliret. Haec Virtus, quam Sophiam, Sinistram, Prunicum Ophitae nominarunt, aeon imperſectus est, neque masculus, neque femineus, sed media quadam natura; unde et Masculo- Femina vocatur. Ex dextra vero Matris parte perfectus ac masculus aeon natus dicitur, qui Dextri et Christi nomine venit, ac statim una cum Spiritu Sancto, repurgato luminis splendore, quo collustratus fuerat, et intime coniuncto cum Christo, in Bython receptus est. In Bytho igitur sunt quatuor aeones, Primus ac Secundus Homo; Curistus et Spiritus Sanctus. Hi ecclesiam veram et sanctam constituunt.— Hanc rem narrat Irenaeus his verbis: Postea, dicunt, exsultante Primo Homine cum fllio suo super formositatem Spi- ritus, hoc est, feminae, et illuminante eam, generavit ex ea lumen incorruptibile, tertium masculum, quem Christum vocant, filium Primi et Secundi Hominis, et Spi- ritus Sancti, primaeé feminae. Concumbentibus autem patre et filio feminae, quam et Matrem Viventium dicunt, quum(autem) non potuisset portare, nec capere magnitudinem luminum, superrepletam et superebullientem secundum sinisteriores partes dicunt: et sic quidem filium eorum solum Christum, quasi dextrum et in superiora allevatitium, arreptum statim cum matre in incorruptibilem aeonem. Esse autem hanc et veram et sanctam ecclesiam, quae fuerit appellatio et conventio et adunatio patris omnium, Primi Hominis, et filii hominis et Christi, filii eorum, et praedictae feminae.
Huic narrationi has adiungam quaestiones. Verba Irenaei de Primo Homine ita se habent: Loquuntur, esse quoddam primum lumen in virtute Bythi, beatum et interminatum: esse autem hoc Patrem omnium et invocari Primum Hominem. Quid sibi velint verba,„in virtute Bythi,“ id elarius perspicitur ex Theo- doreto l. c. Is enim dicit: d σασσο εαναοοο-æ ενν τν ⁴νσπααννν Sεον d ‿d dxιν εωοωmποπμαμονe, lαd μυυσάν⁴άνμο ετα Coõ†ονντον mτοααονes, val& SrS n olenoνν geiν dαρε8εασιοιυνννικνο. Illud invocari apud interpretem Irenaei, quod in omnibus legitur codicibus, in vocari mutandum esse, perperam censuerunt Fevar- dentius, alii, quanquam recte a Massueto ad h. l. et Moshemio,(Versuch einer un- partheiischen und grundlichen Ketzergeschichte. Gcschichte der Schlangenbrüder der erſien Kirche. 2te Aufl. Helmst. 1746.§. 22) notatum est, nihil aliud intelligendum esse,
ein gewisser Theil geines Wesens ab, und wird diejmige Person, die der Verstand sich vorgestellet hat.“ Valentiniani istam Evyoiv nominarunt etiam XA⁴οιινo Ti†ε. Conf. Irenaeus, I, 1. Epiphanius; haeres. XXXI, 10. Theodoretus, baeretic. fabul-. compend. lib. I, 7. 42


