11
latae sunt opiniones, tum maxime illa, qua duo rerum principia statuuntur, multis probata ac longe lateque divulgata fuit. Quae sententia vario modo exornata est atque exposita. Namque etsi qui eam amplexi sunt putarent, principia esse aeterna alteriusque originem e altero repetendam esse negarent: tamen de ipsorum natura aliis aliter visum est. Erant qui arbitrarentur, naturas illas et intelligentes esse et voluntate praeditas. Erant alii, qui unius mentem, rationem ac prudentiam defenderent, alterius autem consilium et providentiam reiicerent, negantes, hanc naturam sensum et rationem et mentem habere. Hos de materie, confusa et spissa caligine tecta, cogitasse, neminem fugit.— Ista decreta a diversis Gnosticorum scholis edocta sunt, iis potissimum, quae in Syria, ubi Persarum opiniones facilius, quam alibi, cognosci poterant, originem duxerunt. Sic praeter alios priorem
Basilides*), posteriorem Bardesanes**) professus est.— Ophitae esse quoddam regnum luminis atque materiae erediderunt- In illo
sive in Bytho, qui omnium aeonum primus est hominumque cogitationem superat, Primus Homo fuit, lumen beatum, nullis limitibus circumscriptum et alienum ab omni corruptione. Is Primus Homo nominatur etiam Pater omnium. Materies consti- tit ex quatuor elementis, aqua, tenebris, abysso et chao. Super haec elementa Spiritus Sanctus, cui et Matri Viwentium sive Primae Feminae nomen est, ab aeterno ferebatur. Ex Primo Homine, quum Ennoeam suam emitteret***), Secundus Homo pro-
*) Vid. Irenaeus lib. I, c. 24. Epiph. haeres. 24. Theodoret. haeret. fabul. compend. lib. I, 4: Tertull. de praescript. haeret. cap. 46. Philastrius de haeres. cap. 32. Augustinus de haeres. ad Quodvultdeum, cap. 4. al. Narrat Irenaeus, eum Alexandriae vixisse; venerat vero in hanc celebratissimam urbem ex Syria, teste Epiphanio, haeres. XXIII,§. 1. Conf. Moshemius, Commentt. de reb. Christ. ante Constant. M. p. 342. seqq. Neander, Entwickelung der vornehmsten gnostischen Systeme, p. 28 seqq. Bellermannus, drei Programme uber die Abraxas-Gemmen, Berlin 1820, part. I, p. 11 sedg.
**) V. Origenes, dialog. cont. Marcionitas, sect. 3. Eusebius, hist. eccles. lib. IV, 30. Epipha- nius, haeres. 56. Theodoretus, haeret. fabul. compend. I, c. 22. Auctor Praedestinati, c. 35. Augustinus ad Quodv. c. 35. al. Conf. Ittigius, diss. de haeresiarchis, sect. II, cap. VI, 9, Struntzius, Historia Bardesanis et Bardesanistarum, Wittenb. 1717. 4. Walchius, Ketzergeschichte, I, p. 408 seqq. Moshemius, Commentarii eic. p. 395 seqPd. Neander p. 190 seqq. Hahnius, Bardesanes Gnosticus, Syrorum primus hymnologus. Com- ment., historico-theol. Lipsiae, 1819. 8.
*9) Trenaeus I, 30:„Ennoeam eius progredientem filium dicunt emittentis et esse hanc filium Hominis, Secundum Hominem.“ Theodoretus haeret. fab. comp. I, 13. Tiy Errοια 5*‿ τ⁵οο ε‿ν 6ν˙ φάν εα⁴ινςσι, al* deur eo de S9G*%. Non male huius rei habita ratione Moshemius§. 23 ita disserit: Gott zeuget, wenn sein allmächtiger Ville be- rchlieſset, daſe ein gewiſſes Bild, das er in seinem Verstande abgefaſat hat, wir klich entstehen soll. Kaum ist dieser Schluſs des Willens da, so löset sich, so zu reden,


