Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

apocalypsi XII, 9: S9⁴eκάα 5 ⁴μέιραας, d dciςᷣ d d να, αeνω⁵eνοο dάανονονςο, x 6 Eorrαeνυς, l.αν hvν ακαουεενν 5Anp. Praeterea in hooc genere ponendus, quem supra commemoravi, Pherecydis Opptwvreus. Nam is philosophus eo nomine malum numen atque invidiosum notavit. Conf. Creuzerus, Symb. III, 299.

Sed ut huic disputationi, in quam digressus sum, de serpentum cultu finis imponatur, rationem rijs ꝓtouavyreiag, de qua dissernit Bochartus, Iieroz. lib I, cap. 3. part. 1., mythum de Ophiucho, caduceos Mercurii, serpentibus circumdatos, draconum vexilla et draconarios, ovum anguinum, quod serpentum artifici complexu convolutorum sive glomeratorum ortum in Druidarum disciplina sacrum habitum atque laudatum est ad victorias litium ac regum aditus,(Plin. hist. nat. XXIX, 3.) alia transeo. Praetereo etiam Philonis disputationem de serpente voluptatis symbolo, qua narrationem de primorum hominum lapsu allegorice persecutus est, atque Michaelis Glycae varia serpentum genera recensentis commentarium. Nec quae apud Eliam Schedium de diis Germanis cap. XXXIX habentur relata de cultu serpentum apud Lituanos et Samogithas moror, sicuti retractare nolo, quae seri- ptores recentioris aevi de serpentum veneratione apud populos Africae aliarumque terrarum, quas adierant itineribus susceptis, memoriae prodiderunt.

Ad Ophitas redeo. Exstitisse serpentis cultores inter Christianos non mirabitur, quisquis quae de eius religione apud populos antiquos disputavimus perpenderit atque meminerit variorum locorum biblicorum, in quibus serpens commemoratur. Hucpertinent illi, ubi serpens primos homines ad legem violandam irritasse, Moses serpentis aenei signum erexisse dicitur, atque Christus cum illo comparatur. Ioan. III, 14. Quid, quod hic ipse evangelista Ioannes in antiquissimis picturis ita descriptus est, ut calicem habeat, ex qua serpens sese attollit. De fatis Ophitarum nihil fere constat. Eos usque ad sextum post Christum seculum perdurasse, probabile est. Commemo- rantur in legibus, quas codex Iustinianeus lib. I tit. V continet, anno 630 editis atque sancitis. Legitur: Ophitis pro reatus similitudine omnis legitimus actus interdictus est. Ophitis omne testimonium, sicut et aliis legitimas conversa- tiones, sancimus esse interdictum. Ceterum quod Iosephus de Hammer excogitavit mysterium Baphometis, ex Ophitarum disciplina repetitum, id iam ab aliis satis refutatum est. Conf. eius commentatio: unyster ium Baphometis revelatum, in: Fundgruben des Orients, T. VI, p. 1.

Caput II. De doctrina Ophitarum. Sectio I. De summis aeonibus et elementis, De malorum caussis ac ratiônibus, in quibus perscrutandis clarissima cuius- vis fere aetatis ingenia semet exercuerunt, quum iamiam in antiquitate variac pro-