9 disputationum contra gentes libro V:„Auctorem aliquis desiderabit rei; tum illum citabimus Tarentinum notumque senarium, quem antiquitas canit dicens: Taurus draconem genuit et taurum draco. Ipsa novissime sacra et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadiis(Sabaziis) nomen est, testimonio esse poterunt veritati, in quibus aureus coluber in sinum dimittitur consecratis et eximitur rursus ab inferioribus partibus atque imis.“ In Sabaziis, quae Athenis opprobrio vertebantur(Conf. De- mosth. de corona, p. 315 ed. Reiskii), serpens fuit signum Iovis genitoris. Conf. Creuzerus, Symb. I, 767 seqq. III, 353 seqq.
Progredior ad Graecos ac Romanos. Draco Pythius non alienus est a ratione ceterarum religionum serpentum. Fuit custos Delphici oraculi, quum Themidos esset, atque vim telluris indicavit. Conf. Hom. hymn. in Apollinem, inde a v. 300 seqq. Idem dicendum est de dracone Eleusinio in sacris Cereris. In huius deae templis serpentes ad agriculturam referendi sunt. Currus, quo ad investigandam filiam utitur, a serpentibus vehitur. Nec abhorret ab hac symbolica significatione serpens in Minervae cerimoniis. Hunc spectant, quae Herodotus narrat VIII, 41: Xε.†οg ASn⁴α*οο εϑ†ν 1ερeά iᷣ νᷣ ανα π dæεροσνπσειιοο εν˙ονανeeο˙εόωι ˙. Acr orot Te roĩεa œα d e e od resovou goriSevreg. T& I Srνεια§τμμνέναμιιεεσσσ ori. Transeo serpentem Saturni eiusdemque mysticam vim in Orphicis. Sed de Aesculapii cultu dicendum est. In eo serpentes vim medicatricem significant. Habi- ti sunt atque nutriti placentis melle conditis in eius fanis.(Vid. Aristoph. Plut. 690.) Factum id est Pergami, ubi celebratissimum Aesculapii templum fuit, in quo aegro- tantes somnia captabant deique curatione utebantur. Exemplum habes Caracallae apud Herodianum lib. IV. Deinde Epidaurii serpentis mentio fieri debet. De eo non praetermittenda sunt, quae Liviana epitome XI habet:„quum civitas pesti- lentia laboraret, missi legati, ut Aesculapii signum Romam ab Epidauro transfer- rent; anguem, qui se in navem eorum oontulerat, in quo ipsum numen esse con- stabat, deportavere: eoque in insulam Tiberis egresso, eodem loco aedes Aesculapio consecrata est.“ Nec tacere possumus, quod Lucianus de Alexandro impostore commentatus est. Is, institutus a medico e familiaribus Apollonii Tyanei, ad Abo- noteichos inter Paphlagones oraculum condidit, cui Glyco praeerat, deus serpenti- formis, sive novus Aesculapius. Praeterea serpentis Hygieae ratio eadem est. In his igitur serpens significat vim medicatricem, quod unde explicandum sit, non male exponit Sicklerus, die Hieroglyuphen im Muthus des Aesculaping. Meiningen 1619. Conf. Creuzerns, Symb. II, 391. Debet ex similibus rationibus physicis explicari, quibus Stoici deorum ortus eruere studuerunt. Conf. Cic. de nat. deor. II, 24 sedq.
Efficitur ex iis, quae exposuimus, anguem vim naturae creantem, producen- tem atque sanantem significare. Sed prorsus alia ratio eius est apud Persas. In Persarum theologia serpens signum est Ahrimani. Inde etiam in ludaeorum disci- plina diabolus imagine serpentis adumbratur. Conferri potest locus, qui legitur ia
(²)


