8
quomodoô negari queat, eam superstitionem inter lIludaeos fuisse. Non praetereunda sunt hoc loco, quae Philastrius Brixiensis ex traditione, ut Fabricio videtur, accepta narrat.„Haeresis est, inquit cap. 21, quoque in Iudaeis, quae serpenti sacrificabat, et usque ad Ezechiam, regem Iudaeorum, eandem impietatem celebrabat. Serpenti enim, in libris Regnorum, usque ad Ezechiam sacrificabat aeneo populus Iudaeorum, quem Moyses facere iussus fuerat in exitu Israel de Aegypto. Cum a serpentibus morderentur IJudaei murmu- rantes, atque deperirent inique, iussit Dominus, ut faceret Moyses serpentem aeneum, ac suspenderet eum in medio populi supra lignum, et qui intuebantur in eum, salvabantur a plagis atque diversis vulneribus. IIli ergo serpenti aeneo usque ad regem Ezechiam sacrificabat Iudaeorum populus, formationes etiam in lapide magno velut obelisco, qui erat in templo positus pro columna, et in eo incisiones et impres- siones manu hominum, et ut litterarum quarundam sculpentes Iudaei, et formulas diversas tollentes et ponentes in lamina, baiulabant in collo: incantationes etiam docentes et velut phylacteria habentes, imo potius exercentes maleficia, eadem per- colebant, atque inde alligaturas et tutamina suo portabant et portant in pectore, quae Dominus ubique in lege vetuerat fieri, quia paganae caecitatis haec erat impietas. Has igitur beatissimus Ezechias rex impressiones sive sculptiones deleri iussit, atque ferro radi penitus, atque exscindi: aeneum etiam serpentem deponi atque frangi praecepit, pro quo merito est liberatus a Domino de obsidione tanta Persarum et Assyriorum, tunc temporis qui venerant captivare Iudaeorum populum, atque civitatem, ut illa nocte, qua timebat barbaros rex Ezechias, Angelus Domini de coelo descenderet, centumque et octoginta quinque millia alienigenarum obsidentia civitatem nocte silenti percuteret,(4 reg. 19, 35) atque omnes homines exanimes atque mortuos maue regi omnique Iudaeorum populo demonstraret.“ Annotavit Fabricius ad I. I.„videant, qui serpentem illum adhuc ostentant in columna inte- grum Mediolani in templo S. Ambrosii, quem singulari libello descripsit Petrus Paulus Bosca, Bibl. Ambros, praefectus. Conf. Geo. Hieron. Welschium de Vena Medinensi p. 67 et Wagenseilium in praef. ad librum Germanice editum de more ludaeorum Germanica Hebraicis litteris scribendi, ubi effigiem illius serpentis ex- hibet.“ Ne longi simus in hac re, hoc monuisse sufficiat, symbolum serpentis etiam Iudaeis cognitum fuisse atque ad vim medicatricem pertinuisse, quod ex iis, quae de serpente Iovis Thebaici dicta sunt, facile explicari potest.
Quod ad Phryges attinet, in eorum sacris serpentes adhibiti sunt. Nam ad eos pertinent Sabazii mysteria, in quae peculiari modo initiabantur, qui recipĩ voluerunt. Hunc describit Clemens Alexandrinus, Admonit. ad gentes p. ¹1 ed. Sylb.:&æεμιαιε⁶εμμενος ον xporẽᷣοον μασou α‿ν⁵i 2⁴—†ᷣ˙opedòs x6S Zeiνg.„⁴⁴ εμ⁶ιρνρρνα 39νπιέον Tevενο⁹, 35 Sy,&ενꝓν28εες. 2A⁴αςα⁵ον G&ν, ενυοντρμ⁴eουν σνονω oο ε‿υουιαεeιι‧, Ʒ Si³αο σσα Sε. SpGνκαιι dE ε&οσραιι ον τοσ diελναιόιμ⁵εενεος τ‿ν 26deron Ty reNOvL,ey. Eadem testatur Arnobius


