7
IWoroSean Je atr ieHaæos zecpahiy. Idem haec habet: Tiy Hèy ot ν dpãxorrog Tuσυν 2 τπτ O eSeloοευν à 172192... A ⁴ι εέe εονς τνυνι τ υνο α ε uνπρννρεοσ O'vεασι⁵ αρνεμμρηννσνασισ... 20 Prous 6„Exijetg A⁴αυmσαοσα, d 6 ομαόας̈ Sεμς μηmoςηιιι uε.,νμιωιτοε eοοꝓᷣν— a* Lpoatwreds; 3„ uerε†ρςσσσεων eiς EAXAlò˙dα ονs Apero⁵ Tee roXlrng vr Xekiν επις. r0 G TOv d„ Sel ταταοων ꝓi oτ legrοs TXον εμ mφάα eriνaαρις. Aegyptii igitur serpentibus, quos Psylli, ut libitum erat, tractare didice- rant, divinitatem attribuerunt, quod etiam Plutarchus de Is. et Osir. testificatus est. Neque solum Iovi Thebaico quem regiones mundi repraesentans cruv, a serpente tanquam animae mundi partes commeantis et ad omnia pertinentis symbolo circumdata, signiſicat; sed etiam in monumentis Isidi, aliis adscribuntur. Conf. Creuzerus, Symb. I, 504 et quos ibi laudat scriptores. Add. Panthéon Egyp- tien ou collection des personnages mythologiques de l'ancienne Egypte d'après les monuments; avec un texte explicatif par M. Champollion le Jeune, et les figures d'après les dessins de Mr. L. I. I. Dubois. Paris 1825. vid Hall. Litteraturgæ. März 1824, Nr. 55. 3
Pergo ad Phoenices. Isti serpentem consecrarunt eumque„να α⁴μονά¶ᷣ ap- pellarunt, teste Sanchuniathone. Quod quidem nomen ex interpretatione vocabuli Aegyptiaci doctissimis viris ortum esse videtur. Sed Pherecydis Ocoιοiens, quem ille scriptor a Phoenicibus desumtum esse arbitratur, aliam rationem habetaliasque caussas.
Ut veniamus ad Iudaeos, non addubitandum est, inter eos fuisse supersti- tiosos, qui serpentem coluerint. Nota sunt, quae Numerorum(XXI, 4 sedd.) auctor de serpentis aenei signo a Mose erecto Phunone*) retulit. Populus Hebraeus itine- ris in desertis Arabicis regionibus faciendi pertaesus animum quum despondisset, verba temere concepta in Deum et Mosem effutire ausus, de cibi atque aquarum inopia ita conquestus est, quasi ex Aegypto eductus esset, ut interiret. Cuius temeritatis poenam ut luerent, Deus ingentem chersydrorum copiam in eos immisisse dicitur, quorum morsibus male afficerentur. Quum haud pauci mortem obiissent, a Mose, ut intercederet, petierunt. IIle in mandatis accepit, ut erigeret serpentem perticae impositum, cuius adspectu oppetiti sanarentur morsibus. Ut varias do- ctorum hominum sententias transeam, illud moneo, rem ex Aegyptiorum disciplina explicandam esse. Conf. Boettiger Die keilbringenden Götter, in: Journal d. Lux. u. d. Mod. Jahrg. 1805 St. 1. Inde factum est, ut serpentis quaedam religio inter Iudaeos exsisteret. Nec deest testimonium fide dignum, II Reg., cap. XVIII, ubi rex Hesekias comminuisse dicitur serpentem aeneum, fpurd dictum, cui usque ad eius tempus Israelitae sacra fecissent. Fuerunt, qui negarent; at non video,
*) Conf. Bochartus, Iieroz. part. 2. lib. III, 13. Gesenius lex. mai. p. 914. Hieronymus: Fuit quondam civitas principum Edom, nunc viculus in deserto, ubi aeris metalla damnatorum auppliciis effodiuntur, inter civitatem Petram et Zoaram.


