Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

berent cum laldabaothis regno, sed semet supremis numinibus consecrarent, in primis Christo probarentur. Igitur tantum abest, ut ex eo loco doceri possit, Ophitas Christianis non recte adscribi, ut, dum arcanam eorum disci- plinam indicat, eam rem firmet atque stabiliat. Praeterea si reputamus, Celsum ab Ophianis multa repetiisse, quae Christianis opprobrio verteret: illud certe efficitur, eos Christianos habitos esse. Neo video, quid Irenaeum moverit, ut peculiari libello Ophitas impugnaret, ex quo Anastasius Sinaita fragmentum ser- vavit, nisi eos e Christianorum disciplina profectos esse iudicaverit. Denique eo- rum doctrina sententiam nostram satis confirmat.

Quod a nonnullis creditum est, Ophitas fuisse ante Ophitas, admonet me, in transcursu pauca disputare de serpentum religione apud veteres. Nam eius ratio haberi debet, ut rectius perspiciatur, unde Serpentinorum decreta protfecta fuerint.

Ac de Babyloniis quidem variae sunt et discrepantes doctissimorum hominum sententiae. Coluisse cos serpentes, alii aflirmant, alii negant. Qui statuunt, provocant ad duos locos, quorum alter in historia draconis Babylonii in bibliis Graecis servata legitur, alter apud Diodorum Siculum. In illa narratur:ν dHανκνν 11ας¶ εσεσ³ντο νυπιιν oi B1éGòꝙ diciturque Daniel hunc draconem interfecisse ac Beli simulacrum templumque Cyri permissu destruxisse. Sed huic narrationi fides haberi non potest. Beli templum, ut ex Herodoto atque Strabone scimus, a Xerxe vastatum est. vid. Bertholdtus, historisch- kritische Einleitung etc. p. IV§ 395. Nec ex Diodoro, quem fabulam illam defensurus Dereserus(Conf. eius liber- die Propheten Ezechiel und Daniel ibersetæt und erklärt) secutus est auctorem, pro- batur, vivos serpentes in Beli aede habnisse et coluisse Babylonios. Refert Dio- dorus lib, II, 9 roi æcντεοσπνειασεέν eςννwbĭ A¹⁴⁵, HHas, Péo. n T Jor⁴ατοον αάν(Péas) eloriεεοeν Ʒλέονes doo νᷣ παμναεονeεις ᷣrepueeεᷣseιs dνρνν Ex his perspicuum est, serpentes istos fuisse simulacri ornamenta eorumque symboli- cam rationem ad vim naturae pertinuisse.

Accedo ad Aegyptios. In variis eorum nomis serpentes cultos esse, antiquo- rum populorum sacra religionesque perscrutantibus satis cognitum atque perceptum est. Narrat Herodotus II, 34&i α Oiaœ o dcteg, deν πη 0˙⁸,, SnijuOνες... Tog 4οSνυeννια Sdæσασοασι ν τπ ενμν ν ες rourou Tdν σꝓ†ᷣοᷣςν ν Seoν †aσ elναι ⁵εοςα. Is Thebaicus Iupiter Kich dictus et mundi seminator ac parens habitus est. Quale genus serpentum illud fuerit, definiri non potest. Baehrius ad Herod. I. 1. notat, in anaglyphis Aegyptiacis serpentes duobus cornibus insignes conspici, laudans Minutoli Reise p. 387, eorumque cadavera medicata in hypo- gaeis et oryptis reperiri. Apud Sanchuniathonem, cuins fragmentum in Eusebii praep. evang. I, 10 habetur, Aegyptii ipsum serpentem vocabulo Kvlc appellasse eique aoccipitris caput addidisse dicuntur. Verba eius sunt: A*⁵ϋαπασααα Krꝓ&rOνο△μἀςοσναι