Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

In eam ritu initiatos esse verisimile est, quem Celsus his verbis, ab Origene servatis, indicare videtur: eerεeraν dειοεεασιας†ωοσπᷣινια roë uεy iα᷑iν᷑εα eνειι,ε ενναν οε,καιωωυάϊ νοωοι σπιάιανασε, ro ꝙαρ ☛Qάꝙ☛ν ⁶⁵‿εμνροο, Xe O εο ενυ⁶σνυ εα ⁴eςοωνςρμμοσιμιμ̈νο, 6⁸οόι łέO εοσ̈σρνν evν æ udos Sons. Sodales quum hominum oculis se subducerent, mysteriis suis secreto operantes: Fieri potuit, ut Origeni donuordärn ipegts, cuius aut nullae superessent reliquiae aut perquam exiguae, esse viderentur.

Iam ut dicam, quid sentiam, Euphrates eo tempore, quo in Syria versabatur atque se philosophiae studiis deditum esse dissimulabat, quod Epictetus testificatus est, sodalitatem constituisse videtur sacris mysticis operantem. Voluit e factis cognosci, quod ipse declarasse fertur, post vero quum philosophorum insignibus uti aliosque docere coepisset; quum itinera suscepisset atque omnino aliam vitae sectam sibi praescripsisset: sodalium doctrina atque religiones ab aliis, potissimum Chri- stianis, amplificatae atque constitutae sunt. Hoc modo nata esse videtur Ophitarum schola ac disciplina. Quod Danaeus ad Augustinum dicit:circa annum a domino passo CXXXII a nobis constituentur, id falsum esse iudicamus. Sub fine primi seculi eorum schola condita est. Neque in Aegypto, ut Danaeo visum est, sed in Syria initium ceperunt.

Sunt, qui censeant, Ophitas ante Christum exstitisse, post vero ex Christiana doctrina capita quaedam assumsisse. Inde varias eorum sectas discernendas esse opinantur. Hac ratione explicare voluerunt, quomodo factum esset, ut in Naasenorum schola variae sententiae de Christostatuerentur. Mihi secus videtur. Omnes antiquitatis scriptores, ex quorum libris Ophitarum historia petenda est, eos in Christianorum numero posuerunt. Hoc perspicue apparet e verbis Pseudo-Tertulliani, qui de praescript. c. 45 dicit: Taceo Iudaismi haereticos. Ad eos me converto, qui ex evangelio hae- retici esse voluerunt. His iam annumerat Serpentinos. Nec obstat, quod Origenes contra Celsum profert ratione habita diagrammatis: talia nunquam a Christianis pro- posita esse, sed a quibusdam hominibus, quorum aut nulli aut pauci superessent. Addit: doxeg ou aainse Torg ra IIAd⁴‿ννοοο †ιαQ 8ṽÿvσνν deνσοαονέο˙dαν ent Eaioov nad àαοεέ*⁴‿ειν αμιννοων do† ⁴νι, o'r% 055, 1uν reg! T du⁴⁵mρν/ἀ⁴.ερμισαμιι mτν ταάνν aεντον Xεeνωιαμέ̈νοων ννι K6Ao.σσν. Nam ea illud sibi volunt, eiusmodi portenta a catholicis, Juos dixerunt, Christianis non statui. Difficilior videtur alius locus apud eundem Origenem. Toooërον dmαο?dLsoot, inquit, ron elναι*πμριιαιιανο³ο, doοε Od A‿το KAοο auνυ° rαμπτοντπ Inοον, aud ε⁷ꝛ ego οσ⁵εσ˙dd ‿υνα εσ* ο οσνρννεέ⁸εναων&dε᷑τν, ede 1h dgας uτα νπόωυιιναυ Iιαο. Sed hanc rem Origenes sine dubio non intellexit. In Ophitarum doctrina Christus, qui in Bytho versatur ex eoque descendit, ab Jesu, qui est filius Ialdabaothis, distinguitur. Jam si eiurare debebant Iesum, qui in sodalitatem recipi voluerunt, id mystica ratione factum est, ne quid commune ha-