Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4 ille Euphrates vero, quem Sophronius devovet diris, seriore tempore vixisse dieendus sit...

Ex his intelligitur, Euphratem Persicum errore ac vitio Sophronii inductum esse; Euphratem Peraticum exstitisse alius scholae auctorem, ab Ophitarum secta bene distinguendae, Peratarum dico, quorum etiam Clemens Alexandrinus Stromat. VII p. 765 ed. Sylb. meminit, eos τν rörxov nomen accepisse referens. Restat igitur, ut ad Origenem redeamus eiusque opinionem veram habeamus. Si quis accuratius eorum philosophorum historiam perscrutatur, qui sub fine primi atque initio secundi seculi potissimum in Aegypto et Syria inclaruerunt, is intel- liget, eorum doctrinam ex Mithriacis, Aegyptiacis, Pythagoricis, Platonicis, Orphi- cis atque Stoicis fuisse conflatam ac compositam. Admiscuerunt etiam Judaica et Christiana. Omnino id agebant, ut, quae est mystarum ratio, ex diversis fontibus hausta dogmata consarcinarent allegoriis ac symbolis utentes, hocque modo arcanam atque reconditam doctrinam effingerent. Inde nata sunt Gnosticorum placita, quae non philosophorum iudicia, sed delirantium somnia recte dixeris; inde haereticorum portenta, in quorum explicatione saepe dubium est, an sub fabularum involucris aliquid lateat, quod sensum habeat.

Credibile est, Euphratem similem docendi rationem secutum esse. Si Plinium audimus, Platonem est imitatus; si Apollonium, singula Epicuri dogmata defendit; si Moeragenem atque Origenem, magicam artem coluit; si alios, Stoicorum disci- plinam probavit. Quid? quod, teste Epicteto, omninm philosophorum consuetudine et doctrina usus est. Atqui Ophitarum disciplina ex variis fontibus hausta atque ex variis doctrinis conglutinata est. Fieri potuit, ut Euphrates in Aegypto, ubi natus erat, atque in Syria, ubi per longum tempus degisse videtur, Judaica ac Mithriaca cognosceret eaque amplecteretur. His certe Ophitarum superstitio su- perstructa est. In Mithriacis arcana quaedam planetarum religio fuit; symbola serpentum atque leonis usurpata sunt; disputatum est de anima planetarum sphaeras transgrediente. Haec omnia etiam in Ophitarum schola obveniunt. Ex Mithriaca scala, quod Celsum non fugit, diagramma Ophitarum natum est. Vid. Origenes c. Cels. lib. VI. p. 290 ed. Spenc. et Lobeckius, Aglaophamus II, p. 934.

Quod attinet ad Judaica, quae a subtilioribus hominibus, mysticis disciplinis anitiatis, typos atque allegorias sectantibus, eo tempore vario modo exposita, cum aliorum populorum mythis coniuncta atque ad similitudinem imbecillitatis humanae traducta sunt, eorum rationem in Ophiticis commentis habitam esse facile est in- tellectu. Nam quae Serpentini docuerunt de elementis, de creatione rerum, de aeonum aériorum religione inter Judacos instituta, de eorundem legatis, quos fuisse Hebraeorum prophetas opinati sunt, salis ostendunt. Neque obscura esse possunt, quae ad Christianam doctrinam eiusque veritatem accedunt. Praeter hanc Ophitarum doctrinae indolem notandum illud est, quod arcanam societatem coiverunt.