3
captus tenetur. Commendatus erat Vespasiano Euphrates ab Apollonio. Sed ex ea re nata est inimicitia atque simultas inter istos philosophos, si, quae Philostratus enarravit, vera sunt. Dicitur Euphrates apud Domitianum variarum rerum insimu- lasse Apollonium; contra Apollonius Euphratem improbitatis, superbiae, assenta- tionis aliorumque vitiorum coarguit. Eusebius adversus Hieroclem cap. 33 excusat Euphratem, quem dicit sua etiam aetate ab hominibus, philosophiae studiis imbutis, celebrari. Hinc nostro tempore harum rerum scriptores, Eusebii atque in primis Epicteti auctoritate ac laude apud Arrian. diss. III, 15; IV, 3 adducti, incusant iniurias Apollonii atque Philostrati, negantque in vitiis illis atque peccatis Eu- phratem teneri. Hadriani permissu Euphrates, senio confectus, obiit voluntariam mortem, sumta potione venenata. Factum id est Romae, si temporis ratio a Ten- nemanno recte est constituta, anno CXXII p. Ch. n.
His disputatis, quaestio oritur gravissmia, an Euphrates, qui a plurimis Stoicae disciplinae addictus fuisse, ab Apollonio vero etiam Epicurum secutus dicitur, Ophitarum auctor exsistere potuerit. Affirmavit Beausobrius; negarunt alii- Producunt negantes Euphratem Peraticum ac Persicum. Peraticus ex Theodoreto nobis innotuit eumque Ophitarum auctorem habet Le Quien ad Damasc. de haeres. Tom I. N. 1 p. 35. Sed qui eius praecepta secuti sunt, ii nominantur Peratae sive Peratici, et prorsus aliam doctrinam, atque ea est, quam Ophitae amplexi sunt, habuerunt. De iis Theodoretus hoc modo disserit(lib. I, XVII): Adelrng è Kagνετιοο ευ IIeOαεν˙ς Eocpgαπσς, d† 0b IIepdετα πη̈ροmõ'εννασασ oν rouντιον dνοιρ ⁵σνε, να mε̃σmσ etαα—σν orεu denpnnsrov. Kal ⁊ εεν½ ονν εεμιμμος, Oi ri np eirHli⁴ν ειμεκeν⁴αμννν, ets drεειιισαι dυων—epl etc. Luphratem Persicum Moshemius perhibuit Ophitarum au- ctorem. Hunc Sophronins in epistola synodica(vid. Harduini coll. act. conc. T. III. Conc. Constantinop. III, p. 1287) commemorat. IIgò κ☚ ℳο†οσεοωσι duy, inquit, drεεααρ⁴αeρεισσον dυτεν dαννανννμυόιι⁊AZwL ενσα, drερ ⁴eμανεειναμαααειο να πποαουνιισιι—αυυιννε, 0od Acrrn ro M* πmρμιαστιννι, eλ³αμ ααρ εαρd ν πνεᷣννμιιαιν. Ardeεα a* αμασσε‿?ενμ —„96 τον ν 211ν à εμαμei— Hle 5„ 20ꝗ KAe— ADéuis b Ka*υοιναυο— EEcpfgdrns 6 IIeHσσσ. Sententiam suam confirmaturus Moshemius ad similitudinem inter Ophitarum fabulam ac Persarum doctrinam intercedentem provocat- At vero maxime probabile est, Euphratem Sophronii ab eo, quem Theodoretus excitavit, non esse diversum. Nolo urgere illud, quod et apud Sophronium paullo ante Ademes Ca- rystius commemoratur, quocum Theodoretus Euphratem Peraticum coniungit; sed id tenendum est, nullum scriptorem aliquid memoriae prodidisse, quo probari pos- set, tres Euphratis nomine viros haereticos exstitisse. Si praeterea iudicium de fide epistolae Sophronii adhibemus eamque et alios errores continere perspici- mus: vocem IIepotzòs in IIeporονds mutandam esse credere possumus. Accedit, quod omnino Moshemii sententia de Ophitarum origine atque auctore non salis sibi constare videtur, quum eos exortos esse ante Christi aetatem in Palaestina statuat,


