Druckschrift 
1 (1844)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8 sacra ante fores facta paratam esse legimus, in domo instructa esse videtur, ut Nitzsch. ad v. 439. colligit e v. 427 sqq. ³). De lavatione et equis curru jungendis, quihus negotiis non omnes inter- fuerunt, ne moneamus. Hoc unum nobis satis sit: Quum poéta tot res inter se diversissimas perstringat neque cui loco singula quaeque assignanda sint, nos doceat, nil magis consentaneum est, quam unumquodque suo in loco, ut vulgo, accidisse.

Quamvis autem omnia ante portam facta esse, Vossio non concedamus, tamen Nestor filio- rum concilium ante aulae portam habuisse videtur. Pridie, quam concilium habitum est, Nestor vesperi cum filiis et generis cf. v. 387. de foro domum redierat, tum libatione facta hi quidem v. 394. cubitum iverunt ad suam quisque habitationem, Telemacho autem et Pisistrato Nestor illic v. 397. i. e. ante ipsam domum or al0Ob* 25, sub porticu valde sonante lectos stravit; ipse v. 402. ad interiorem domum dormitum se contulit. IIlos(oi εy) non cum Nestore, sed foris cubitum ivisse, recte vidit Nitzsch. ad 3., 396 sq. Dubitat tamen, num generi(de flliis v. 412.) extra aedes aulamque suas habuerint domos, an illi, qui foris cubant, Pylii senes fuerint, an abrod interpretandum sit villic prope ipsum Nestorem et vocis olxbyse vis latius pateat.- Omnes sine dubio cubitum iverunt. Quare ci by, qui praeter Nestorem, Pisistratum, Telemachum nominantur, non sunt nonnulli ex reliquis, sed ceteri omnes. De Pyliis senibus Homerus nil habet. Filios et generos nominavit v. 387.; hos igitur credamus domo cubitum abiisse ad tha- lamos(v. 413.). De filiorum thalamis diserte traditur, de generis, si non aperte memoratur, at nil profecto est, quod dubitemus. II. VI., 24., Priami generi quidem his ipsis verbis E 50- ade thalamos habuisse referuntur, tamen ne verba verbis miscere, sententiam verborum negligere videamur, nunc illud mittamus. Ponamus hoc unum, quod cum nostri loci sententia optime con- gruit»Nestoris filios et generos in aulae thalamis habitasse., Quod si ab heroicae aetatis moribus alienum non fuit(v. infra), recte habebunt profecto, quae ex solis his versibus I. 3tii effici dixi- mus. Jam videamus, quid inde a v. 411. tradatur. Filii circum Nestorem ante fores sedentem congregantur, primi, e thalamis progressi, Echephron, Stratius, Perseus, Aretos, Thrasymedes, rMO Enerd Srroe Ieiorparoc de, Se, aap äge Leao deoeixeo eloa afoyrsc. Qui igitur sub porticu ante domum ipsam cubuerant, Pisistratus et Telemachus hic ab aliis addu- ctus postremi Nestorem salutant, qui in aulae thalamis habitabant, primi. Quod vide, ut multis probetur, si Nestorem ante domus fores sedentem facias. Tunc qui nunc primi ponuntur, ex- spectares ultimos vocari; qui ultimi sunt, crederes primos. Contra si ροσπααμ mε⁴ο inter⸗ pretamur»ante aulae fores«, optime omnia quadrant. Nestor concilio liberorum mane ante aulae portam habito, aulam ipsam intrat; in sacris curandis a filiis, quorum unus aquam ad lavandum molamque e propinquo thalamo affert, adjuvatur. Tum itur in domum ad epulas ab ancillis instructas. Postremo equis junctis Telemachus proficiscitur. Haec sunt, quae non tam ipsis verbis demonstrari, quam totius loci sententia probari jure concludas. Verba, quibus haec ratio fiat probabilis, hic illic, ut vidimus, inveniuntur, quae eam infirment, in hoc loco nulla sunt.

Itaque si 16., 343. 344. procos ante portam aulae consedisse legimus, concilium habue- runt in sedibus, quales illa aetate principes aut ad otiandum) aut ad concilium suorum habendum ¹⁰) ante aedium portam exstructas habuisse videntur.

8) Od. 1., 110 sqq. coll. 126. 132. 144. proci in aula epulari videntur; de coena ante aulam facta equidem nil comperi.

9) cf. consuetudinem posteriorum temporum. Herod. 6., 35.

10) Jupiter ante fores in conventu deorum cf. hymn. in Mercur. v. 326. jura reddidit Apollini et Mercurio, nam hic jurat r â à: ddavdruv eoxbauxra moddata v. 384.