— 3—
Horum quisque quid ad commune inceptum aqjuvandum contulerit, nunc dijudicare non studeo. Licet mihi quidem omnium plurimi sint, quae Vossius, Eggers et doctissimus carminum Home- ricorum interpres, Nitzschius in commentar. ad Od., tradiderunt, tamen ne horum quidem sententias aut inter se aut a mea opinione discrepantes adjiciam, nisi necessitas quaedam ipsius rei cogere videbitur. In animo enim non fuit, multas multorum hominum sententias componere, sed quae ipse quibusque argumentis ductus ex libris Homericis hausisse mihi viderer, proponere. Ea si a vero aberraverint, facile poterunt refutari; quae sola opinione nituntur aut sola aliorum auctoritate fulciuntur, ut causis privari, ita lectoris opinione probari saepe non possunt.
Aedes principum, quas Homerus passim descripsit, in universum simili modo exstructae fuerunt. Quin etiam habitationes minus amplae, vel quae ad aliud genus pertineant, cum illis et ob nomina huc translata et quia magis aut minus ad illorum formam aedificatae fuerunt, debent comparari. Sio tentorium Achillis, villa Laertis, tugurium Eumaei, antrum Mercurii in hymno, alia. Neque sane quaestio de varis Homericarum aedium generibus ita potest discerni, ut, aliis omnibus praetermissis, de uno tantum genere agatur. Quare non dubitavi, harum pagularum argumentum supra universo nomine significare, quamquam infra solas principum aedes inprimisque, quae sint sui generis praeclarissimum exemplum, Uixis aedes descripturus sum. Alia non afferam, nisi argumenta inde petiturus, quibus aut meam fulciam sententiam aut aliorum refellam.
Tres domus Ulixeae partes, quasi capita totarum aedium, ipse Homerus distinxit. Quum enim Ulixes(22, 482) consilium cepisset, totas aedes, urον, lustrandi, eo negotio v. 493. 494. defunctus est»abtàg„0390985 5 85 dtshelccss ueapoy za de. Primam partem, ugraον, fortasse mulierum aedes esse dicit Eustath. ad h. I. coll. p. 1913., 23., quod, quamquam in hac aedium parte caedes facta non erat, certissimum baheo. Primum enim eaedem tres partes nominantur in domo Paridis, cui VI., 316. fabri sollertissimi in summa urbe exstruxerant aedes, Priamo et Hectori vicinas, ddxναaν— i. e. mulierum domum cf. 17., 36.(coll. v. 30.); 19., 53.; 4., 121.— zal dG αᷣ τᷣ adν⸗αμꝙ.˙— Neque id ipsum in v. 494. illi uerd⁴ον interpretationi obstat, quod v. 482. totae aedes lustrandae eodem vocabulo significatae erant. Haud sane aliter, ac si 23., 50. de tota lustratione ö dνα»'eεεοοœᷣm erue, cum in ipso v. 494. una aedium pars vocata esset deνα. Utraque voce autem recte universas aedes appellari, vide 2., 247 et 248., quo loco Voss 1te Uebersetzung semel tantum im Palast, in ed. stereotypa dμα ά Palast, EéTapoy= Saal. Schwenk Frankfurter Gymnasialprogr. 1835. recte utramque vocem„Haus“ interpretatus est.— 8
Accedit, quod usrapov multis in locis nil nisi mulierum domum eigniſteare potest; cf. 18, 316. Egrapov oppositum virorum domui; 19., 60.; 21., 236. coll. 239. ⁴αeρ ρμ μ et omatch oppositum 23., 20. 24.
Tandem ipso loco laudato Ulixes v. 484. omnes ancillas ad l i. e. virorum domum vocari jubet, quae v. 497. veniunt dr lerspan i. c. ex mulierum domo et salutant Ulixem 4). At, inquis,
4) Ne quis miretur, rem vix dubiam pluribus exemplis probari. Non enim solum tripartita illa aedium divisione ad alia confirmanda opus est, sed etiam cautio non negligenda est, ne temere universam aedium signi- ficationem ad singulas partes transferamus. Nam hine saepe fit, ut, qnod ipsius Homeri verbis hic probasse sibi videatur, alter eodem testimonio usus neget. Nos ne in idem vitium incidamus neve causa erroris, si quo abducimur, lateat, jam pauca de Homerico vocis peydpo usu subjungamus. Inde facile intelli- getur, quam rationem in simili aliarum vocum ambiguitate secuti simus. Mérapov, quod vulgo a pfras derivant,
De tripartita aedium Home- ricarum divi- sione.


