Druckschrift 
1 (1844)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

Ceterum vix opus erit monere, neque ad hanc rem omnes in partes examinandam sufficere unius anni horas subsecivas, neque ad exponendam angustes dissertationis hujus fines.

Universarum aedium igitur conspectum quam potero brevissime circumscribam, singulis locis capita argumentationis cum gravissimis scriptorum testimoniis adjiciam.

Quanti jam ab antiquis scholiorum Homericorum conditoribus quaestio de aedibus Homericis fuerit aestimata, quum ipsa scholiorum fragmenta, tum praeclarum Eustathii testimonium ostendunt. Scripsit enim ad Od. p. 1921, 53. ed. Rom. e;c 5 i. e. ad locum 096 7 intelligendum zabl xara- Tpaoisc 80eOhclM O akaot, OXNiCovre«, Oo 0döh e e e a ra ObeOO al T)v a NOA, y roc rdv dyrrd*οον dxκνιεοεαεοοσςα νμεκααα. Sed illae veterum codicum picturae ad nostram aetatem non pervenerunt, verbis pauca tantum scholia rem descripserunt, tandem Eustathii solatio uti nolemus, qui paulo ante locum modo exscriptum verbosam, indiser- tam explicationem hisce verbis concludit»haec satis esse; ita enim ferre Homeri consuetudinem, ut interdum lectoris socordiam loco difficiliore et magis contorto stimulet atque incitet. Quamvis vero ipsa carminum Homericorum interpretatio sexcentis in locis accuratiore aedium descriptarum cognitione egeat atque etiam critica ars non omnibus locis spernere eam debeat ²) tamen recen- tiore aetate haud ita multi extiterunt viri docti, quorum scriptis tota quaestio illustretur. De quibus ad me fama pervenit, hi sunt.

Praeter Feithium antiquitatt. Homer. I. IV. Argentor. 1743, Terpstra antiquitas Homerica Lugd. Bat. 1831, Payne Knight in dissertatione, Regia Homerica, quam ſew years after the publication of his edition of Homer conscripsit,(typis expressam invenies in Musei philol. Cantabrig. vol. II. p. 645 649) egit hac de re Vossius in explanatione, quam una cum ipsarum aedium deseriptione metricae Odysseae interpretationi addidit; accesserunt nuper expli- cationes, quas Abrahlam Voss ex Henrici schedis relictis collegit et primae interpretationis editioni repetitae annexuit ³). Vossium secuti sunt Schneider, Epimetra ad Xenoph. Memorabilia, quo libro quod uti non licuit, valde doleo; A. Hirt, Gesch. der Baukunst bei den Alten, Berlin 1821, I. p. 208 216, add. tobmam VII. et interhretationem I. p. 259; W. Gell, the Geography and antiquities of Uhaca p. 58 69; Kammann, Vorschule zu Hlower, Leipzig 1829 bei Hahn S. 323 fl; Schreiber, Ichaka, Leipz. 1829. Leop. Voss; Eggers, de aedium Homericarum partibus commentatio, qua ad examen Christianei Regii invitavit Altonae 1833. et disputatio de aula Homerica, qua Director Christianei indicit solemnia literaria celebranda, Altonae 1830, quarum dissertationum usum mihi concessit eximia ipsius auctoris humanitas, cujus memoriam semper tenebo gratissimam.

2) cf. Nitzsch de lectionibus variis eivl d6pery et οdopoh ad Od. 10, 220. Aliae ex ipsa aedium interpre- tatione ortae loco amotae sunt 22, 127. 128. cf. variam lectionem Lrdadey ad Polluc. Onom. IX, 38. n. 34 et 35 ed. Hemsterh. allatam et Eustath. p. 1921, 43 3yràc i) 2»50v.

3) Hlas annotationes neque semper inter se neque cum ipsius H. Vossii descriptione, quam lineis adumbravit, satis convenire, demonstrari potest. E. g. non consentiunt, quae p. 407. n. 30. legunturOecum virorum paene totam aedium latitudinem occupassow, cum p. 417. n. 6. et inprimis p. 422. n. 55.»Medonti redeundum fuisse per decum, qui totam aedium latitudinem occupaverit.- A descriptione et interpretatione editionis stereotypae annotationes illae saepissime abhorrent. Ita in iis aulam interiorem Vossius nondum statuisse videtur Saepius mnnrenim mentionem fecit de stabulis et curribus in peristylio positis cf. p. 426. n. 7.; adde p. 460., n. 31., 417. n. 43 et 450., 8., ubi cortis aedibus adjunctae commemorationem exspectares. Contraria sunt in ed. stereo- typa n. e et f. Hospites secundum p. 444. n. 2. in porticu ad latus aulae exstructa cubant. cf. ed. stereot. n. i. Tectum oeci p. 407., n. 27 et 52. cameratum dicitur contra commentarios ad hymn. in Cerer. v. 184. et edi- tionis Slerosypa- n. C. 5