De aedibus Homericis.
Quum proxima hieme Odysseae librum 22dum gymnasii discipulis explicarem, facere non potui, quin saepius Vossianam Ulixeae domus descriptionem cum ipsius Homeri verbis componerem. Dubitaveram quidem jam ante de ea, quam Vossius descripsit, aedium Homericarum ratione, tamen egregio illi Homericarum literarum cultori nolebam prius fidem non habere, quam aut aliorum argumenta aut ipsius Homeri verba falsa eum docuisse demonstrarent.
In verbis Homeri autem quasi fundamentum totarum aedium ponendum esse, facile intelligebam; qua re facta demum— quum nil magis ab Homeri consilio abfuerit, quam omnes aedium partes accurate describere— singula, ab ipso obiter tacta, etiam scholiorum, lexigraphorum, recentiorum interpretum opera esse reficienda.
Ut tamen ipse operam meam qualemcunque in hanc rem conferrem, effecit notissimus ille locus de dοαοοορ.
Qua in re Vossium et ab Homero discessisse neque sibi ipsi satis constitisse, mihi magis magisque persuasum est.
Neque, quas vidi permultas quaestionis difficultates, eae deterrere me potuerunt, ne huic rei, spretae fere ac neglectae a plurimis, me dederem. Certe hoc satius duxi, discipulis meis in hac scholastica commentatione viam monstrare, qua difficultates viderentur tollendae, quam aliena, quibus ipse non confiderem, quotidiano usu repetere.
Et hoc ipsum causae fuit, cur in hac disputatione accuratiori àοωοορμα quaestioni brevem universarum aedium Homericarum conspectum praemitterem et in extrema dissertatione cum ceteris Homericarum aedium descriptionibus, quas praeter Vossianam Conogul licuit, etiam meam qua- lemcunque rationem lineis adumbrarem ¹).
Hoc enim modo spero, me non solum facilius aliis probaturum, quae in excursu addidi, sed simul significaturum esse, hac in re non singula quaeque ex singulis Homeri locis in modum operis musivi componenda esse, sed universa potius ita constituenda, ut et inter se apte cohae- reant, et, si fieri possit, cum sententia, non cum versibus Homericorum carminum congruant.
1) Vossii designationem addere nolui, quum in omnium manihus sit.


