8⁵
ad hanc rem erat oecus mulierum, unde inter servas sedens, quibus opus imperabat(cf. supra II, p. 25 extr.; 26 prim.) etiam 17, 492, coll. 506, sentit, quae in oeco facta sint, et Eumaeum in oeco virorum versantem(cf. v. 380) appellat v. 507. Etiam 17, 36 clamorem servarum in oeco virorum Telemachum advenientem salutantium ex eodem loco audisse videtur. Utrumque locum jam Vossius attulit ed. princ. repet. Germanic. interpretationis p. 457, ann. 27.—
Quum de scalis domus mulierum supra p. 75 ante med., de foribus ad deformationis n. 8, suprap. 67, v. 28 sqq.;P. 68, v. 27 sqq. et all. II. occasione data verba fecerimus, de ceteris autem ejusdem domus partibus praeter eas, quas modo tractavimus, nihil plane traditum sit, jam disputandi finem faceremus, nisi tribus verbis latinum dmπεκααο nomen commemorare liberet. Ausonius enim Periocha prima in Odysseam(sub extr.) ita:„Quem(Phemium) Penelope degressa Chalcidico, argumento tam miserabilis offensa materiae, ut alia concinat, adhortatur«. et Periocha 23„»Chalcidieum gressu nutrix superabat anili«. Nemo non videt prioribus verbis tangi, quae Odysseae versibus 1, 328 sqq.»roë d' mπιέινειν oso eνεo εέοσmπ GO⁴⁷ν— — Tyεlεa, KAlαeααα ν ννννπeν xare"εεεο x. T. J.« narrentur. Periochae libri 23 i verba interpretantur versum lmum illius libri Toyte' εiς αμεοα†σ νε οεεο αeννααχ̈6οωσασασ. Sed quum testimonium professoris Burdigalensis, qui post medium saec. IV. p. Ch. n. scripsit, in his rebus, nisi sciamus gravissimis auctoribus eum usum esse, parvi faciendum sit, paucis nomen illud dmeOoov absolvere possumus. Qui diligentius in rem inquirere velint, evolvant Vitruvii edi- tionem Elzevirianam a. 1649, p. 80 d., et Lexic. Vitruv. Baldi illustratum ab Ioanne de Laet p. 25; Schneideri commentarios ad Vitruv. 5, 1, 4; Forcellini lex. tot. lat. in v., qui egregie de hoc vocabulo disputat; Overbecle Pompeſi S. 101; Handb. der Arch. der Kunst von O. Müller, 3. Aufl. von Weleker, S. 396. 397. Nobis satis sit vocem breviter definire. Chalcidicum aedificii genus dicunt, cujus nomen a Chalcide urbe dictum sit. Plerumque est porticus quaedam domibus praeposita(eine Art Vorsaal), ut in basilicis, et hanc vim designasse videtur Gloss. Isid.»Calcicum(corrige Chalcidicum) foris deambulatorium, quod et peribulum(7rενο4ν) dicitur et iterum(pteron)«. Interdum, et hoc ab ea re, de qua nunc agitur, facit, ad superiores quoque aedium partes transfertur, quae latina lingua coenacula, solaria dicuntur, et hanc vocis vim non modo in Ausoni locis allatis, sed etiam bis apud Arnobium adv. gent. reperire sibi videntur: 4, p. 149»Scribuntur dii vestri in trieliniis coelestibus atque in Chalcidicis aureis coenitare, potare et ad ultimum fidibus et vocum modulationibus mul- ceri«. et 3, p. 105: Avet animus atque audet in Chalcidicis illis magnis atque in palatis coeli deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis.
12
De Chalcidi- co.


