Druckschrift 
1 (1838)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

ces isti, e quibus scripturae varietatem depromebant, meliores essent iis, qui ad actatem nostram pervenerunt. Atqui pro certo videtur affirmari posse, qui servati sint codices Sophoclis, eorum nullum ante eam aetatem scriptum esse, qua composita scholia illa censenda sunt. Qua de causa si quis earum lectio- num, quae in scholiis proferuntur, maiorem adeo quam illarum, quae e codi- cibus, quorum notitiam habemus, petitae sunt, debere auctoritatem esse sta- tuat, minime is temeritatis videatur accusari posse. Verum non opus est, ut, quid probabiliter statui possit, disputemus, cum, quid statuendum necessario sit, demonstrare possimus.

Quae in scholiis illis commemorantur variae lectiones, nunc bonae nuno malae sunt, partim e commentariis grammaticorum Alexandrinorum deprom- ptae, partim ex codicibus sive uno codice multis saeculis post scripto. In eo autem codice et variae lectiones et coniecturae et glossae vel in margine vel inter lineas ita adscriptae videntur fuisse, ut aut nullis signis aut certe non iis, quae primo quisque aspectu agnoscere posset, distinctae essent. Hine fa- ctum est, ut non raro, quod coniecturae loco aut explicandi causa in isto co- dice adnotatum erat, ab interpretibus illis serioris aetatis, quae erat eorum imperitia, pro varia lectione et haberetur et in scholiis commemoraretur. Addo illud, nihil istiusmodi proditum in scholiis esse, ex quo, qui cireum- specto iudicio utatur, Sophoclem fabulas suas recensuisse colligat, ita ut utrius- que editionis vestigia nobis relicta sint. Immo quoties quae affertur varia le- ctio bona est, adeo incommodam intelligimus scripturam vulgatam esse, ut a Sophocle proficisci non potuisse facile appareat. Paucissimae enim scripturae, quas loci sensus non minus quam vulgatas ferre videatur, eius generis sunt, ut, qui deprehendere in iis vestigia duplicis editionis sibi videatur, eum cre- dere necesse sit poetae summi curas secundas in rebus longe minutissimis le- vissimisque versatas esse. Accedit, quod iam ex cuiusvis codicis diversitate scripturae eodem vel etiam maiore iure suspicionem duplicis editionis movere Posses.

Nunc quae modo posui comprobabo ita, ut, quae ad singulas fabulas So- phoclis adnotatae in scholiis variae lectiones reperiuntur, eas omnes deinceps et adscribam et, ubi opus erit, in examen vocem. Ouod cum facimus, non solum, quae iam scholiorum romanorum ea in re auctoritas sit, aperiemus, sed etiam aliquot menda, quae Sophoclis fabulas etiamnunc obsident, data op- portunitate ex iis expellemus. Quemadmodum autem qui in singulas tragoe- dias compositi sunt commentarii graeci, eorum non est omnium eadem prae- stantia, similiter tenendum est ad alias fabulas meliorem diversitatem scriptu- rae, ad alias peiorem adnotatam esse. heinde constat, ad quae verba poetae interpretes illi aliquid adnotandum putarint, ea nunc praeposita adnotationi nunc plane omissa esse. Perspicuitatis causa necesse est, ut ego, adscripturus varias lectiones, ubique ea verba poetae, ad quae adnotationes interpretum spectent, praeponam. Ea ubi ab ipsis scholiastis pracposita sunt, duobus