D e
scholiorum in Sophoclis tragoedias auctoritate.
Caput primum.
De variis lectionibus in scholiis commemoratis.
Scholia graeca in Sophoclis tragoedias, quae romana vulgo appellantur, non sine magno fructu ad emendanda et intelligenda opera poetae illius adhiberi, nemodum hominum doctorum negare ausus est. Immo adhuc fuisse mihi Potius videntur, qui maiorem iusto quam minorem eorum auctoritatem esse statuerent. Quamquam enim plurima in iis insunt, quae, cum deprompta sint ex utilissimis Alexandrinorum grammaticorum commentariis, partim ad emen- dandas partim ad illustrandas fabulas Sophoclis gravissima esse appareat, tamen non pauca reperiuntur, qude multo seriore aetate ab istiusmodi hominibus profecta sint, qui neque iudicii acumine neque vel mediocri linguae graecae scientia praediti essent. Ita nonnumquam tales offendimus animadversiones, quales si quis hodie proponat, non vir doctus et peritus, sed puer litterarum graecarum imperitissimus stultissimusque iudicetur. Nihilominus vehementer cavendum est, ne quicquam, quod proditum in scholiis est, nisi re diligentis- sime explorata, negligendum spernendumve putemus. Eo cum alia pertinent, tum imprimis variae lectiones, in scholiis passim commemoratae, de quarum pretio non omnino recte mihi iudicasse videntur, qui adhuc emendandis So- phoclis tragoediis operam navarunt. Ita Lobeckius, qui alias circumspecte iu-
dicare soleat, quae ea de re olim ad Aiac. v. 58. scripsit, non possunt vera existimari. Scripsit enim haeo:
„Bis terque tantum scholiastarum lectiones a codicibus firmari comperi- mus, veluti roα‿νμμαςι Ai. 580., quod in libro Barocciano legitur, et Oed. T Fr. 212. 6 Gν 6 τν quod Brunckius in duobus codd. reperit. Quae cum ita sint, saepe ne tantum quidem, quantum cuilibet uni Mspto, hypomnematographo- rum lectionibus fidei tribuendum est, quas unde eruditi illi montis Caballini
1*


