Druckschrift 
1 (1889)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

vellent in tahulis publicis esse, in ea oratione, si recte sentimus, verba nomina sua locum non habent: potius quod H. J. Muellero illud reicienti placuit(Zeitschr. f. G.-W. 1887 Jahresber. p. 20) prima aut inter prima. violenta sane mutatione scribendum erit, si neutiquam illa variatio ferri potest, dquam Madvig I. c. eo excusavit, quod Livius, ne ambigue inter prima nomina sua concurrerent, ¹) vitavisset. Equidem neutram offensionem nec Friedersdorffii nec Luterbacheri satis iustam causam esse puto, cur a verbis, sicut a Madvigio leni medela constituta sunt, discedatur, quae quicumque non ad vivum, ut aiunt, resecant, facile laturos esse nobis persuasum est.

V. Sollemnis est in obtestando et utrique sermoni familiaris ea structura, qua pronomen inter praepositionem eiusque casum interponitur hoc modo parce precor, per te furtivi foodera lecti, per Fenerem qudeso compositumgue caput(Tib.) vel Ayausοroro a, 19ς ε τιν⁴εᷣ οuνα̈υν oixrεεοονᷣφμας(Eurip.), quod loquendi genus praeter ceteros largis exemplis illustrarunt Drakenborch ad Sil. It. 1, 658 et 5, 82, Muetzell ad Curt. 4, 14(55), 24 p. 345, Valckenaer ad Eur. Phoen. 1659. Eiusmodi orationis formam librariis interpolandi ansam facile dare potuisse negari nequit idque factum esse multis scriptorum latinorum locis plerique critici et olim crediderunt et hodie pro certo habent. Velut in verbis, quae in Locrensium de iniuriis praesidii Romani conquestione Liv. 29, 18, 9 Spirensis codicis familia plene*) sic scripta habet quihus(legatis tribunisque sacri- legis), Per vos fidem q ue vestram, patres conscripti, priusquam torum scelus expielis, neque in Italia nedue in Africa quicguanm rei gesseritis. Ubi quod mirum sane aliquis per se ipsum rogatur Gronovius non ferendum ratus per vos fidem vestram edidit, ut vos non insueto more a rogandi verbo

*) Quamquam alibi non ita curiosus talium reperitur; cf. 23, 4, 3 secundunn eam(Sc. partem) litem iudices dare 1, 34, 8 ei carpento(abl.) sedenti, 23. 26. 11 nec Numida Hispano eques par fuit nec iaculator caetrato velocitate Pari(dat.), robore animi ririumgque aliguanto Praestanti(dat.). Quo nomine frustra impugnat Harant I. c. p. 298 vulgatam lectionem 45, 32, 5 dii praedivwites, alii, quos fortuna non dequarent, his(dat.) sumptibus(abl.) pares, ubi levidensis error codicis equaret olim a Grynaeo correctus est. Non credo, inquit, Livium huiusmodi fraudes lectori suo parasse. Cui enim legenti his sutmptibus statim in mentem veniat, his dativo casu positum esse, sumptibus abla- tivo? scio equidem eandem offensionem occurrere apud Sallustium(Cat. 20. 10 illis annis); sed perspicuitatem magis curat Livius, et aliud monstrat codex. Itaque distinguendo codicis memoriam adiuvat sic: alüi praedirites, alii, quos fortuna non dequaret iis, sumptibus pares. Bona res est sane distinctio. Sed quaerere lubet, dempta ea paulisper ex more veterum, qui celerius Harantii scripturam legentes expedituri sint. Nonne manet offensio? Et alia incom- moda habet illius lectio, ab concinnitate, quod et tertia praeter necessitatem persona inducitur fortunae et dativus tis iterum audiendus est, a grammatica, quod dequarent pravum tempus habet, a locutione, si quidem nusquam alibi eduandi verbum Livius ita posuit. Contra vulgata quanto aequabilioribus membris decurrit pelle variata aequandi notione, quam, si dormitantium commodo consulendum erat, sane versa vice instituere Livius poterat hoc modo qui- bus fortuna pares non essent, hos sumptibus aequantes, fortuna pro re familiari ex more posita, aequandi autem verbo ut 31. 35, 2 ut numero quogque eques pedesque hostem aequaret, ib. c. 36, 6. 37, 10. 25, 34, 14. 1, 53, 1. 33, 44, 8. 35, 26, 3. Fraudes autem, si quae sunt, ex Livii libris supra ascripsimus. Itaque malim virgulae(aequarét) adiectionem quam illud infelix patrimonium, quod ne ipsum quidem sine ulla mutatione(lis pro his) procedit. Contra recte l. c. p. 264 idem vir doctus 43, 19, 5 Vindobonensis scripturam quam spe celeriorem deditionem erectus praepositione ad initio inserta tenet reiecta vulgata qua spe celeriore deditione erectus, ubi ablativorum concursum ambigunm duriorem esse sentimus quam 37, 45, 6 Placatiore eo et sua et regis spe invento aut 35, 44, 2 tanto minoribus spe atque opinione omnium copiis. Harantii scriptura, quam vellem H. J. Mueller recepisset, exemplum gemellum habet 24, 37, 1 ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum civitatium animi, similia ipse auctor dedit.

¹) Nam quod in Puteaneo legitur priusquam eo gesseritiis mediis omissis, id oculo inter seribendum a priusq u a m ad quieg uam aberrante ortum esse facile intellegitur nec quisquam illam pleniorem seripturam inter- polationi deberi hodie credet.