Druckschrift 
1 (1889)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

aliquo omisso penderet, persuasitque Madvigio, Luchsio, Zingerleo, Maur. Muellero, alii defendunt, ut Weissenborn adn. ad h. I. et Harant I. c. p. 145. Blanditur specie Gronoviana scriptura, sed tamen ambiguum nobis est, quam recte mutaverit. Quamquam exempla, quae librorum memoriae patroni afferunt, timeo ne adversarios non multum moveant, si quidem ita comparata sunt, ut eandem dubitationem et correctionem facile recipiant nec omnia eandem rationem habeant. Sunt autem haec fere: Liv. 40, 9, 7 per te patriumque nomen, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna xeitus mihi quiritanti interfuisses, Curt. 9, 2(10), 28 per vos gloriamque vestram, qua humanum vestigium ezceditis, perque et mea in vos et in me vestra merita, quibus invicem contendimaus, oro quaesoque, ne humanarum rerum terminos adeuntem.... deseratis, Sall. fr. hist. 2, 50, 13 Kr.(2, 41, 13 D.) per vos, Quirites, et gloriam maiorum, tolerate advorsa et consulite reipublicae, ib. Iug. 14, 25 per vos, per liberos atgue parentes vestros, per maiestatem populi Romani, subvenite mihi misero, cui simile addi potest Cic. p. Planc.§ 103 nolite, iudices, per vos, per fortunas, per liberos vestros, inimicis meis... dare laetitiam. In his certatim correxerunt Gronovius eumque secutus Madvig per te patrium nomen, Acidalius per vos gloriam vestram, Kortte per vos, Quirites, gloriam maiorum et per vos liberos, Garatoni probantibus Wundero et Orellio per vos fortunas, tollentes que, et, alterum per tamquam a librariis structuram sententiae non intellegentibus invecta. Sed nec ex aequo omnia ea dicuntur, sicut tradita sunt. Nam velut per vos vestramque fidem, per vos goriamque vestram possunt videri composita esse, ut in unum coeant eo dicendi more, quem Vahlen ind. lect. Berol. 1885/86 p. 14 persecutusl¹) versum quendam ex Ennii Hectoris lytris a Nonio grammatico p. 427, 25 servatum(Enn. trag. 221 Vahl.) per vos et vostrum imperium et fidem, Myrmidonum vigiles commisereseite

a coniectura L. Muelleri Ribbeckio(Trag. rel. 159)) probata per vos et vostrorum ducum imperium vindicavit; et legitur in eadem Locrensium oratione infra§ 19 ad vos vestramque fidem supplices confugimus. Sed de Ennio praevideo oblocuturos, qui verba ita expedienda malint per vestrum et imperium et fidem vos(rogo), Wyrmidonum vigiles, commiserescite, quemadmodum etiam Vergilii versus, quibus Pallas Arcadas fugientes ad proelium resumendum accendit Aen. 10, 369 sqq.

¹) Idem iure dubitat, num recte in versibus Euripidis Orest. 537 6ε[ρμοσ εꝓνι ro 700G 0 deινναανυ νμέινεεν rou d αέλάιι oοω εᷣ uπσηmσέι σςμνασ editores a codicibus discesserint scribendo cum Musgravio et Hermanno drνπον ⁴εχeσ0 drſ τι νυυνννeενν ςφρσνα. Nescio an apte comparari potuerint ex latinis verba Sallustii Cat. 52, 8 qui mihi atque animo meo nullius usquam delicti gratiam fecissem. Quo pertinet etiam sollemnis mos in iurando, devovendo cet., quo velut componunt Cicero de domo 57, 145 meque atque meum caput derovi, Catullus carm. 66, 40 adiuro teque tuumgque caput, Livius 30, 20, 7 Hannibalem in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum esse, 26, 48, 12 obstringere periurio non se solum suumque caput, ded signa militaria et aquilas, 3, 48, 5 te tuumque caput sanguine hoc consecro. ²) Quod praeterea Ribbeck tetrametros trochaicos effecit, alterius versus initium obsecro mei fuisse fingens, nec a sententia nec a locutione quidquam desideratur. Rectius alii continuos numeros pentametros agnoscunt, ut in eadem fabula at ego, omnipotens, te eæposco, ut hoc consilium Achivis auæili fuat et in Cresphonte eiusdem poetae 0 Pietas, eam secum advocant: eunt ad fontem, nitidant corpora, ubi idem versuum genus leni mutatione(pietas pro pie) simul cum sententia metro consulens nuper probavit Vahlen ind. lect. Berol. 1888/89 p. 18 sqq.