13
ab vigiliis st. c., quod quo distet a fessi somno ac vigiliis, aegre perspicias(cf. etiam 5, 48, 6 exercitus stationibus vigiliis ſessus), Fr. Leo m. Rh. 35, 242 fessi... Somno ae via illis sternunt corp., ubi quod illis significare vult in illis agris, sermoni prorsus repugnat, Zingerle Sitzungsber. der Wiener Akademie phil.-hist. Classe 101(a. 1882) p. 561 transponendo fessi vigiliis ac somno, ut res consequens posteriorem locum obtineret, cf. tamen illud ërr zoi zuare doruεe'os et Liv. 26, 44, 9 in vulnera ac tela(ferrum 28, 22, 14) ruunt.
Lucius Septimius, quem modo advocavimus, memoriam revocat loci Liviani non minus praeclara quam leni Madvigii emendatione in integrum restituti, quam, cum nuper dubitatio orta sit, fortasse Septimii quibusdam verbis stabilire contingit. Scilicet libri 26, 36, 11 post M. Laevini consulis orationem de pecunia in classem parandam conferenda cum haec in codicibus legerentur: senatu inde misso pro se quisque aurum et argentum et aes in publicum conferunt, tanto certamine iniecto, ut prima ut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent, Madvig em. Liv. p. 385² reiecta vulgata lectione aeque sensu destituta(ut prima ut inter primos n. s.) una littera duplicata scribendum censuit ut prima aut inter pPrimos nomina suat cet. Quam scripturam in verborum ordinem receperunt Weissen- vorn(1871), Herm. Joh. et Maur. Muelleri, Zingerle, Luchs, etiam Friedersdorff. Hic tamen in appendice critica editionis libri 26 p. 114 scrupulum movit, tamquam parum perspicuo discrimine distent prima nomina et inter primos nomina: proprie enim nonnisi unum nomen primum esse posse, secundum et tertium iam inter primos esse, ita ut certamen in eo versetur, ut suum quisque nomen primum vellet esse in tabulis, vel, si de pluribus agatur, ut inter primos sua nomina vellent. Itaque suspicionem iacit duas lectiones iunctas haberi ut prima et ut inter primos earumque posteriorem veram esse, olim corrigendi causa supra versum scriptam. At nobis nimium in grammaticam orationis formam videtur vir doctus inquirere. Nam prima aut inter primos nomina, quod nondum adnotatum video, ad eum fere modum scriptum est, quo Septimius eph. b. Troi. 2, 3 loquitur de Achille et Aiace ita omni modo primi aut inter primos bellantes praeclaram iam tum virtutis suae famam apud hostes atque inter suos effecere(quod ne ipsum quidem, cum de quobus certe agatur, Friedersdorffi rationibus convenit) imitatus¹) Sallustii de Iugurtha verba c. 6, 1 leonem atque alias feras primus aut in primis ferire. Quare nollem quidquam detractum. Jam vero apparet non recte Friedersdorffium negare certari tantum potuisse ut suum quisque nomen primum vellet in tabulis esse, immo potuit, ut suum quisque nomen primum aut(cum id uni tantum contingere posset, saltem) inter prima sive mavis ut se quisque primum aut inter primos vellet in tabulis esse. Et hoc aut illo modo accuratius sane verba efferebantur simulque altera Madvigianae scrip- turae difficultas tollebatur, quae Luterbachero visa est in variata per prima et inter primos nomina oratione. Sed quod is nov. ann. phil. CXXXI p. 614 ideo mavult ut primi aut inter primos nomina sua
¹) Fragmentum Sallustii hist. IV, 66 Kr.(65 D.) ab Arusiano G. L. K. VI p. 487, 19 servatum infrequen- tem stationem nostram incuriosamque t am ab armis, qui contulerit cum verbis Septimii 2, 42 Grai infrequentes t um ancuriosigue ab armis, apud Sallustium ex superiorum criticorum sententia tum pro tam, non iam, quod Keilio J. c. rectius videtur, reponet; cf. etiam fr. III, 72 Kr.(inc. 25 D.) inrasere patentis tum et pacis modo effusas urbes; ceterum incuriosus ab armis vix recte Dietsch interpretatur incuriosus modo positis armis, potius nove dictum videtur pro securus ab armis. Etiam sat ampla fragmenta Sallustii historiarum ex codice Aurelianensi palimpsesto proxime ab Edmundo Haulero protracta Septimium imitatorem illustrant; cf. Sall. hist. II rell. col. X, 9. 10 in Iordani ed. III(p. 131) inter quge trepida= Sept. 2, 43 et 3, 6 inter quae tam trepida.


