Druckschrift 
1 (1889)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

donavit et in sua diorthosi sic scripsit:

u*ſro μυν νυκαά̈υνeν ⁴dmṽꝛ 1de em

Oνισσμᷣνπτα immemor eorum quae in Odysseae sexti libri versu 1 sq. leguntur

6hg dnrεν έάνν»υι ναη ενde oντναάα doœ Odvoosus,

dnο md ται⁴ντν ⁴eς ετμαινο, ubi non tam facile emendatio ei successisset. Cuius rei testis extat schol. Venet. his verbis: * dindſ dru Lnrdorog us»onfcag 10 nntutröεroodseddν τες ⁵⁶ emν 1o1uεονσνια ν§ε d ννν εέeοιέόν νιπμη̈νο έτονν ν τν εεμᷣνινννινοα νd 10ν mπμνυυτιινν dτι EJovra. Hic ob- servare licet in grammatica quoque arte sicut in aliis serie rerum omnia repeti: nam id ipsum quod olim rudibus artis initiis Zenodotum, nuper viros doctos male habuit loco Liviano, qui est 27, 47, 9, traxitque ad magna molienda transponendo simul et inserendo atque eiciendo. Ibi enim postquam Hasdrubalem certamen declinantem noctu castra reliquisse ducesque itineris clam se subduxisse narratum est, codices utriusque familiae nihil admodum variantes ita pergentem Livium faciunt: desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim atque infreguentia relinquunt signa, Alanus em. Liv. I, 44.... per agros palatur aliquot Thoras], fessique(ac) vigiliis somno stermuint corpora passim, Wesenberg tidskrift for Philologi IX, 280 ... per agros palatur fessique aliquot[itinere] ac vigiliis sternunt somno corpora passim. Hanc vero coniecturam novissimi editores Luchs, Friedersdorff, Maur. Mueller¹) ita amplexi sunt, ut in textu exprimere non dubitarent, improbarunt H. J. Mueller et Madvig(ed. II praef. VIII). Non difficile est ad suspicandum in emendando haud leviter movisse ea, quae in proximo superiore capite le- guntur§ 7 dum fessum bia ae vigiliis reficeret militem, in proxime subsequenti§ 16 nam pars magna ab signis aberaunt, nocte dilapsi stratiqgue somno passim per agros, et qui aderaut. itinere ac vigiliis fessi vir arma umeris gestabant. Sed nemo serio contendet inde sequi Livium illo quoque loco viam sive iter cum vigiliis composuisse ac non somnum h. e. somnolentiam²) inde ortam(ut II. l. c. Schol. Vict. et Lips. ꝓοεπτi interpretantur). Hoc autem fieri potuisse probant vel Homerica illa aliaque ab interpretibus ascripta, ut Horatii carm. 3, 4, 11 me ludo fatigatumgue somno fronde nova puerum palumbes texere, Tibulli 1, 3, 87 puella paulatim somno fessa remittat opus. Quibus addo duo locos Lucii Septimii ephem. b. Troi. 6, 9 indicat Neoptolemum in spelunca fatigatum navigio somnoque iacere et 5, 12 fessis deinde multo vino atgue somno³) barbaris ... silentio ad civitalem navigant. Quo magis miror fuisse qui loco Liviano, cum somno fessi probum iudicarent, tamen coniecturis indulgerent, velut Noväk scribendo fessique aliquot somno

¹) Idem antea in nuntiis Gotting. a. 1880 p. 1464 in somno gerundium aliquod delitescere suspicatus erat (quem ad modum dixit Livius 1, 54, 7 interrogando expectandogque fessus, alibi milites stando fessi).

²) Cf. Iuv. 6, 424 convivae miseri interea somnoque famegque urguentur.

³) Cui non ex omni parte similia sunt quae habentur Liv. 29, 34, 11 vino et somno gravis arma capere cogendo, 25, 24, 6 gravatis omnibus vino somnoque, 4, 37, 2 festo die gravis somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti, Ov. met. 3, 608 ille mero somnoque gravis titubare videtur vicgue sequi, Verg. Aen. 2, 265 in- vadunt urbem somno vinoque sepultam, Liv. 41, 3, 10 vino somnoque mersos iacere(eos), Front. strat. 2, 9, 7 resolutis suis in nimiam securitatem somnoque et mero pressis, Verg. Aen. 6, 520 tunc me confectum curis(choreis Ribbeck ex Schraderi coni.) somnoque gravatum infeli habuit thalamus pressitque iacentem dulcis et alta quies, Ov. met. 6, 658 somnoque gravatum adgreditur ferro, Tac. ann. 4, 22 turbata mente respondit, tamguam ipse somno gravris atque eo ignarus, et uæor sponte mortem sumpsisset(scilicet lunaticum se fingit praecipitatae coniugis reus).