11
equis hominibusque, alia. Deinde simplicis certe tenendi verbi absolutus usus apud Livium latissime patet, vide 23, 44, 6 imber continuus per noctem totam tenuit, 36, 43, 11 aquilones per aliquot dies tenuerant, 24, 47, 15 incendium per daas noctes tenuit, 2, 3, 5 ea consultatio per aliquot dies tenuit, quibus quattuor locis per praepositio meri ablativi vice fungitur; 25, 27, 6 venti qui tum tenebant, 3, 47, 6 silentium aliquamdiu tenuit, 40, 8, 20 diu maestum silentium fenuiit, 25, 15, 16 seditio inde paulisper tenuit, 39, 4, 10 uhi usque ad noctem diu anceps proelium kenuit, 25, 39, 10 diuque tenuisset sc. proelium, 7, 39, 11 cum eadem deliberatio teneret, 3, 19, 2 hae tenuere contentiones usque ad comitia. Unde etiam 33, 22, 10 hae altercationes biduum tenuerunt intellego per biduum tenuerunt; minus con- fidenter iudico de 36, 19, 5 aliquantum temporis et direptio castrorum obtinuit(Sic solus cod. Mogun- tinus, rell. tenuit), quod potest dictum esse, quomodo locali sensu templa deum aliquantum tenebant loc 37, 32, 2, quocum confer absolutum usum 32, 5, 12 qua abscisae rupes erant, statio paucorum armatorum tenebat et 28, 1, 8 laerã Celtiberos, norum exercitum, supra novem milia hominum, decträ Punica tenere castra.
IV. Notabilis coniectura est, qua olim venerandae memoriae grammaticus Zenodotus Iliadis libri decimi versum 98
1jrο εμάεν ταμααν dd-⸗νπτεεν) d νaα e ν
XON5νντσ
maxime quod contra rationem esset, atque inde diem ac noctem quater(27, 45, 11. 33, 17, 10. 36, 25, 4. 42, 54, 3, hoc uno loco asyndetos diem noctem ut loco Ciceronis infra citando) meliorum codicum fide traditum ablativis ex parte a recentioribus libris exhibitis mutavit persuasitque H. J. Muellero(Zeitschr. f. Gymn. W. XXXVII, Jahresber. p. 332). Et eo sane sensu ablativi singularis numeri leguntur 24, 20, 13 et c. 37, 3 die ac nocte, hic ex certa Hertzii coniectura, longe plurimis locis accusativi pluralis dies noctesque 24, 38, 2. 25, 26, 9. 34, 3. 27, 16, 10. 29, 17, 16. 36, 23, 5. 33, 3. 37, 10, 2. 38, 7, 6. 16, 6. 41, 10. 40, 12, 4. 44, 18, 1, dies ac noctes semel 40, 5, 9. Quominus autem Madvigio assentiamur, prohibent nos quidem praeter duo ab ipso ad eandem normam correctos locos Ciceronis leg. agr. 2, 26, 68 qui paulo ante diem noctemque tribunicium nomen horrebant et de div. 2, 27, 59 quasi vero quicquam intersit, mures diem noctem aliguid rodentes scuta an cribra corroserint cum aliorum scriptorum loci velut Caesaris b. g. 7, 77, 11 cuius rei timore exterriti diem noctemque in opere versantur(ubi violenter dies noctesque, incommode die nocteque mutaretur), Senecae apocol. c. 7 tu scis, quantum illic miseriarum tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, Taciti ann. 4, 74 ibi campo aut litore iacentes nullo discrimine noctem ac diem iuxta gratiam aut fastus ianitorum perpetiebautur, tum quod eodem modo loquuntur Graeci, ut Xenophon Anab. 7, 6, 9 να ⅜ mυιε ⁴μέν ν deuννν eναμαανᷣνα στ‿⁄ραεεαιμενοmνιαά vεκεια ταα ⁴αεςσσν οddèν εeαααεαασ i. e. noctu diuque, ut cum Sallustio loquamur(genetivus est 2, 6, 7 ³‿νικ⁴εμννςσ τε 7„ 1⁴α αιέςιαςσ τα rurde dde, ent Toue n0Xe2iorg), idem 6, 1, 14 ol Errec dνα⁵αeνe εnνεoν μεeνν ταα ννυαe vεννεααντ³ 1⁴ʃ εννUlàαm˙ι⁶στεο εες νν HHaασρoriaν i. e. unum diem noctemque. Et in talibus ut codicum auctoritatem tenuem esse concedimus, ita ne rationi quidem nimium tribuimus, quae totiens in omni sermone inani quodam ana- logiae studio deseritur ac detorquetur, ut suspicari possis hic aliquid momenti habuisse similitudinem locutionis die ac nocte, quae et interdiu noctuque(v. supra) valet et per unum diem noctemque(Liv. 4, 22, 5. 26, 27, 4. 35, 34, 9, etiam intra unum diem noctemque 25, 39, 11 et Cic. n. d. 2, 9, 24). Denique ne illud quidem praetermittendum in hac re videtur, quod posteriore aetate ablativi et accusativi temporalis fines omnino confusi inveniuntur, cuius rei vestigia multa extant in Suetonii Caesarum vitis, velut Tib. 9 comatam Galliam anno fere reæit, Cal. 59 virit annis riginti novem(sic frequentissime tituli), Oct. 36 secundum consulatum paucissimis horis gessit.
*) Ad-öreg ab ddH, accusativo adverbiali substantivi*⁴⁶eφ ductum plane respondere mihi videtur latino fatigati, si id recte iudicatur cohaerere cum fatim= ad fatim, ad satiem; cf. Gloss. Labb. fatim: d† Oν et Serv. ad Verg Aen. 1,121.
2*


