Druckschrift 
1 (1889)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

O. Riemann scribendo quod et plures tradidere auctores et ſeau] fama obtinuit, recte inprobatam illam quidem a Muellero, sed a locutione iniuria in dubium vocatam. Nam quod ille vir doctus quod pro relativo pronomine accipit, potest constare cum bipertita oratione per et... et facta. Interdum enim in conexionibus copulativis initio sententiae ponitur nomen tantummodo priori membro aptum idque vel ubi suo quodque subiecto membra praedita sunt(ut levius sit quod habetur Liv. 33, 27, 10 id aegre et in praesentia hi passi et in futurum etiam metum ceperunt), quod genus orationem Livius formavit velut 33, 9, 10 ad communem omnium trepidationem accessit, quod phalang Macedonum gravis atque immobilis nec circumagere se poterat, nec hoc, qui a fronte paulo ante pedem referentes tune ultro kerritis instabant, patiebantur, Tacitus ann. 3, 54 aut si quis er magistratibus tantam industrinm ac severitatem pollicetur, ut ire obviam queat, hunc ego et laudo et eronerari laborum meorum partem fateor(ubi facile carebimus Doederlini coniectura æronerare proponentis), rursus Livius in ipso pro- nomine relativo, vel Muellero l. c. p. 299 ita iudicante et fortasse recte, 45, 20, 5 cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat et, si sordidam vestem habuissent, lugent'um Persei casum praebere speciem poterant cet. Extremo hoc loco priores quod coniunctionem intellexerant, Harant quoque(emend. et adnot. p. 289), post prius et inserendum censens id vel ea(magis ex more Liviano esset ta, cf. 21, 40, 11 ita forsitan decuit, 35, 25, 11 quod ita Quinctio placeret, 28, 18, 5 quia ita cordi erat regi, 39, 41, 6 quia ita aptius visum erat, 36, 23. 7 quod ita transfugae affirmabant; Tac. ann. 13, 45 quia sic decebat). Sed nec adiecto opus esse astipulamur Muellero, si quod pro relativo accipitur, et fortasse non prorsus reicienda est altera eius vocis*) interpretatio, si quidem Livius non semel duriuscule subiecti s. obiecti significationem omisit, ut ex antecedentibus aut subsequentibus repetenda sit, velut 22, 32, 5 scire sese populi Romani aerarium bello erhauriri et cum iuæta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae geratur(sc. hellum), aequum censuisse cet. aut 9, 43, 13 Hernicorum tribus populis quia maluerunt(Sc. suarum legum restitutionem) Quam civitatem, suae leges redditae. Quamquam et illo loco Gronovius id(pro et) cum... geratur, et hoc Harant J. c. p. 63 qui id(pro quia) maluerunt temptavit, uterque demonstrativo pronomine illato, quod quotiens alibi Harant in orationem Livianam tamquam necessarium invexerit nec nobis persuaserit, nunc praetermittimus.

Obtinendi verbi infinitum usum(i. q. durare, manere) agnoscimus etiam Liv. 29, 27. 7 noctkem inseguentem eadem caligo obtinuit: nam Weissenborn et lexica Georgis Klotziique accusativum ibi a verbo pendere volunt. Sed primum accusativus temporalis Livio maxime familiaris est; cf. 24, 40, 10 diem insequentem quievere, 23, 18, 10 partem maiorem hiemis crercitum in tectis habuit, 26, 14, 5 diei insequentis partem cum animam egissent, 5, 4, 3 partem anni agrum colere, 22, 59, 4 diei relicum ac noctem insequentem vallum sumus tutati, 24, 17, 7 diem noctemgques) nequiquam fatigatis

¹) Magis placeret ita, cf. Liv. 38, 13, 6 fama ita tenuit. Cf. etiam quod in simili sententia dixit Tacitus ann. 14, 2 sed quae Clupius, eadem ceteri quogque auctores prodidere, et fama hue inclinat.

²) Pronomen utique intellegendum est Liv. 21, 61, 2 classicos milites navalesque socios vagos palantisque per agros(auod ferme fit, ut secundae res neglegentiam creent) cum magna caede ad naves conpellit. Sententia epexe- getice adiuncta, in qua Tan. Faber ut... creant, Doering ubι... creant scribendum duxerunt, nullam vitu- perationem habet; cf. eandem orationis conformationem Caes. b. g. 6, 15, 1 hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit(quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propul- sarent), omnes in bello versantur.

³) H. e. per unum diem noctemque, ut 26, 9, 6 et 35, 40, 8, diem ac noctem 22, 1, 20. 27, 4, 12. 14. Idem de ea re positum, quae nulla intermissione interdiu noctuque fiat, Madvig em. Liv. p. 487* n. a Livio abiudicavit,