Druckschrift 
1 (1889)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

quam plerique amplexi sunt, magis suadet observatio elocutionis Livianae, qua scribit velut 1, 4, 6 tenet fama lupam sitientem er montibus ad vagitum cursum flerisse, 23, 11, 2 fama tenuit, quae pro- pior vero est, haud plus fuisse modio, 38, 13, 6 fama ita tenet Celaenis Marsgam cum Apolline kibiarum cantu certasse: ubi quod simplex verbum positum est, variat, ut Graece Plutarchus vita Demosth. c. 28 loquitur 16νο ⁵7ε, Thucydides 1, 10, 1 1Gyο urε*½εο, vel Livius 23, 44, 6 imber continuus per noctem totam tenuit, contra 29, 27, 7 noctem insequentem eadem caligo obtinuit(de quo loco v. etiam infra p. 10) aut 39, 3, 2 tenuerunt causam 8, 21, 10 causam obtinuere, 2, 42, 2 tenuere kamen patres, ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur ib. c. 43, 11 obtinuere tamen patres, ut in Fahia gente consulatus maneret, 9, 12, 5 timor utrosque usque ad lucem uietos tenuit 8, 13, 13 reliqua consultatio est, quonam modo perpetua pace quiet s obtineamus, aliaque. Sed haerent in obiecto quod ad fama obtinuit posito, cum Livius alibi accusativum cum infinitivo subiecerit, statuuntque infinitivum ex contextu orationis supplendum esse, velut factum esse. Frustra, opinor. Agnoscenda potius est vulgata species accusativorum pronominalium generis neutri, qui verba accusativos proprie non recipientia sequantur ad rem universe significandam. Itaque non aliter dicitur quod fama obtinuit ac quod quidam auctores sunt Liv. 23, 16, 15 et 30, 26. 7(cf. 38, 50, 5 ut Talerius Antias auctor est, 21, 38, 4 ita quidam auctores sunt, ubi potuerunt quod et id poni) aut quod propius accedit Quint. inst. or. 1, 7, 30 go nisi quod consuetudo obtinuerit sie seribendum quidgue iudico, quomodo sonat collatum cum eis quae ib. 2, 1, 1 leguntur kenuit consuetudo, ut praeceptoribus eloquentiae discipuli serius duam ratio postulat traderentur.¹) Ellipsis in talibus prorsus fingitur. Itaque verba quod et plures tradidere auctores et fama obtinuit offensionem habere nullam iudicamus nec ob id esse cur quod particula causalis ex H. J. Muelleri sententia(Zeitschr. f. Gymn. XXXVI, Jahresber. p. 280) intellegatur. Quamquam hoc per se sane licet nec utrum praestet facile ad diiudicandum est, nisi quem forte movebunt Thucydidis, scriptoris a Livio frequenti imitatione expressi, verba quae leguntur 1, 10, 1 od d⁴rοιέ ν riς G-³εεεν Hοαμεᷣνο dn⁹οεν 1οον τον ννέάκνεςσασι, 00 olf Ts Oιντα‿ εiονηασ ταά ⁵νeꝭσσ

rarike. Nullo vero pacto concedere possumus mutatione egere verba Liviana, qualem instituit

duae(corpora) superfunduntur et undique magnitudo sua rulneribus obicit. Monuit Madvig hoc structurae genus minus accuratum proprie ibi locum habere, ubi casuum formae non discrepent, scilicet in neutro genere pronominis relativi, in quo etiam Graecis scriptoribus placuit(v. Classen ad Thuc. 4, 17, 1) nec uon nostris(v. Andresen ‚Sprachgebrauch und Sprachrichtigkeit im Deutschen p. 125²). Sed in aliis quoque pronominibus idem sibi permisisse Latinos obser- vare licet, velut in demonstrativo loquitur Livius 41, 16, 2 id cum ad senatum relatum esset senatusque ad ponti- ficum collegium reiecisset, Nepos Dionis vita 4, 2 id cum factum multi indlignarentur magnaegque esset inridiae tyranno, Tacitus hist. 4, 53 id solum religio adnuere et prioris templi magnificentiae defuisse credebatur, in interrogativo Livius 40, 46, 1 quid omnes aut offendat aut certe mutatum velint, in pronomine quidam Tacitus ann. 2, 83 qucedam statim omissa sunt aut petustas obliteravit. Atque in substantivo quoque generis neutri idem ausus est Thucydides 6, 71, 2 π‿ρσμαμια α αroe s Eraevrat α.α αďονι ‧εν⁵νmι, Livius autem vel adinncto substantivo feminino 29, 35, 8 tormenta machinasque et advexerat secum et ex Sicilia missa cum commeatu erant, non item 39, 40, 9 simultates nimio plures et ewercuerunt eum et ipse exercuit eas, accusativo in posteriore membro ler pronomen demonstrativum significato etsi congruentibus casuum formis substantivi.

¹) Notatu dignum est etiam quod Sallustius Iug. 17, 7 scribit his verbis: ab ea fama quae Pplerosque obtinet(beherrscht*), obiecto personali posito, quod Ursino adeo displicuit, ut Plerumque legendum suspicaretur plau- sumque ferret Kritzii, Dietschio, ut tamquam glossemate natum Plerosque delendum censeret. Nec tamen multo distant, quae Suetonius vita Aug. 6 scribit tenet vicinitatem opinio, tamquam et natus ibi sit et Livius 1, 28, 3 ne vos falsa opinio teneat similiaque.